[Ib. XXV.]

Verba Baldad Sauchitis. Quid enim exordium quam timor ab eo? Ista subjunctio videtur illis verbis consentire, quibus dicit Job, Idcirco a facie ejus turbabor, considerabo, et timebo ab eo (Job XXIII, 15). Nemo putet esse moram piratis. Sine mora secundum permissum ejus tentant. In quem enim non venient insidiae ab eo? hoc est, cum ipse permittit. Insidias autem dicit tentationes. Aut quomodo erit homo justus coram Domino? Ergo juste eum tentari permittit. Vel quomodo se mundabit natus ex muliere? nisi enim a Deo mundatus fuerit, immundus est. Si lunae praecipit, et non lucet. Quoniam si exigant rationes et orde providentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet ut non luceat, et non lucebit. Sed quare? Utrum inde vult videri non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui sol intelligibilis est lumen illud verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9)? Et quoniam tanto magis luna lucet terrenis aspectibus, quanto magis recedit a sole; cum autem propinquat soli, interimitur terris: intelligamus animae divinitus praecipi, ut superata nativitate terrena atque mortali, qua splendor ejus apparet terreno sensu videntibus, appareat et propinquet, subjugeturque sapientiae, quo ejus luce secretissime exsultans, caveat facere justitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis (Matth. VI, 1), sed cum gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quia et cum apparet hominibus, dono Creatoris apparet, Nec stellae sunt mundae apud eum: in comparatione ejus.