[Ib. XXVI.]

Verba Job. Cui ades: vel quem adjuturus es? cum indignans tanquam injustitiae eorum, putaret eos a Deo puniendos. Verum sibi ipse loquens seipsum revocat, ut Deo potius dimittat judicium eorum, ne aut adesse Deo videatur, aut adjuvare eum velle, quasi invalidum, ad coercendos vel corrigendos homines; aut consilium dare, quid cum illis agat; aut sequi eum, tanquam assecuturus causam quare dolosos homines esse et vivere patiatur, cum superet omnem animam quaerentem virtute incomprehensibili; aut quasi annuntiare illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo et spiramen, cum aliquid enuntiat. Numquid gigantes redigentur in nihilum? Non ergo mirandum si istis Deus parcit, quando gigantes non redigit in nihilum. Et ne diceretur, Sed ad inferos detrusi sunt; subjecit quia infernum videt Deus: et tamen cos ibi ordinavit ubi esse meruerunt; sicut justos sive nunc sicut sunt, sive postea sicut erunt, quamvis eos nunquam removeat a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo; ita ut proximos gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. Subter aquam et proximi eorum. An Subter aquam, subaudiendum, tenentur, vel aliquid tale? Et non est velamen perditioni. Etiam perditio eum non latet. Extendens aquilonem super nihilum. Potest aquilo diabolum significare, et terra peccatorem; quoniam et illi et illi inanis est spes. Suspendens terram super nihilum: in aerem. Ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem prophetiae. Et non est scissa nubes sub eo: sub veritate quam habuit nubes, quae non scinditur Scripturas intelligentibus: non enim adversaria dicuntur, sicuti putant non intelligentes. Qui tenet faciem solis ne agnosceretur ab impiis sol justitiae. Et extendit super eum nubem suam: carnem quam Dominus suscepit. Praeceptum circumdedit super faciem aquae: populos. Usque ad consummationem lucis: hujus vitae finem, hoc est finem saeculi, aut quousque consummentur, id est, perficiantur homines, quibus dictum est, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Columnae coeli contremuerunt, et obstupuerunt ab increpatione ejus: quod contigit Petro per Paulum (Galat. II, 11). Virtute sua sedavit mare: placavit saeculum, a quo persecutionem patiebatur Ecclesia. Unde etiam columnas coeli contremuisse ab increpatione ejus, potest hoc modo intelligi, ut robustissimi Ecclesiae contremuerint pro infirmis, ab increpatione Domini permittentis tentationes persecutionis. Columna enim clamat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Prudentia ejus vulneratus est cetus. Vulneratum dicit diabolum dolore, quo ei justi non cedebant. Et claustra coeli metuunt eum: vel Angeli, vel qui acceperunt claves regni coelorum. Praecepto autem peremit draconem desertorem. Eumdem dixit et cetum. Sed nunc ostendit quomodo sit vulneratus, cum acceperunt praeceptum, qui ei renuntiaverunt. Ecce hae partes viae ejus: qua ad Deum venitur. Virtutem autem tonitrus ejus quis sciet, quando faciet? Tonitrum dicit evidentissimam vocem manifestationis ejus: aut illam forte vocem, quam dedit per filium tonitrus, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): ut sit ordo, Quando faciet, utrum quis sciet virtutem tonitrus ejus?