|
Et spriritus divinus in naribus meis. Hic
ostenditur prophetice eum dicere quae dicit, et prophetice cognoscere
quia isti consolatores ejus dolo pleni sunt. Absit a me justos vos
dicere, donec moriar: etiamsi usque ad mortem persequamini me, quia
vos libere reprehendo. Nec enim separabo innocentem: ne vos autem.
Nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse. Illi enim solent
plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid verum objici. Quae
enim spes est impio? Quia exspectat. Ne quis putaret male cum
optasse inimicis suis, hic aperuit quo animo dixerit. Impietatem
quippe illorum vult everti, et perire superbiam: quod fit cum solvitur
ab impietate anima quae tenebatur rea; solvitur autem per confessionem
poenitentis hominis, et gratiam ignoscentis Dei. Ergo, Quae enim
est spes impio? interrogatio: et responsio, Quia exspectat, et
confidit in Domino, si forte solvatur, aut preces ejus exaudiat
Dominus. Potest quidem et alius sensus occurrere in his verbis, sed
non ita contexitur et libro et fidei, ut quasi totum ex desperatione
sit, quod spem prorsus non habeat impius: cum adversus hoc scriptum
sit, Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides
ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Et ideo quod sequitur, gratia
Domini dicere intelligitur. Aut si evenerit ei necessitas: ideo
debemus exspectare gratiam solventis. Numquid enim in necessitate, id
est in tentatione, habuit fiduciam, meritorum in conspectu Dei? Aut
si invocaverit exaudiet eum? si tanquam fiducia operum suorum invocat,
quae nulla sunt. Quapropter annuntiabo vobis quid sit in manu
Domini: quid disponat Deus. Ecce omnes nostis quia vane vana
loquimini: ob hoc gratia jam exspectanda est. Quomodo enim allegavit
merita operum suorum vane vana loquens? Possessio vero potentium
veniet ab Omnipotente super eos: ut possideant eos potentes, id est,
diabolus et angeli ejus. Potentes autem ideo dicit, quia isti
infirmabuntur sequentes vanitatem, ut in eos illi praevaleant duces et
principes vanitatis: quomodo et Dominus fortem eum appellat (Luc.
XI, 21), non ob aliud nisi quia tenet invalidos. Quod si multi
fuerint filii ejus, in occisionem erunt. Filios ejus dicit, qui eum
ad seducendum imitantur, falsorum dogmatum persuasorem in damnationem.
Si autem juvenes facti fuerint, indigebunt: id est, si confirmati
fuerint in errore, indigebunt; non enim eos satiavit vanitas. Et qui
circa eum sunt, morte morientur: qui simillimi ei sunt ad seducendum.
Et viduis eorum non miserebitur: plebibus quas seduxit cum eis, viri
morte desertis, quasi fidem illis conjugalem in erroris promissione
servaverit. Quod si et collegerit ut terram argentum: id est, si
prudentes et sapientes, cum adhuc terra et lutum sunt, id est, cum
adhuc stulta et carnalia sentiunt, eis consenserint; postea correcti
et cognoscentes ad justos convertentur. Erunt enim domus eorum sicut
tineae et araneae, quae servavit: cor, vel conscientiam. Aut domus
dixit munimenta quibus se protegunt, verum astuta et latebrosa, sed
invalidissima, sicut tineae folliculus quo se abscondit, et araneae
caverna, in quam se recipiendo cooperit, et claudit eam. Quae
servavit autem, intelligitur se ipsa in illa caverna; quia non omnes
araneae hoc faciunt: propter spontaneam et interiorem corruptionem
iniquae cogitationis, et propter inutilia opera, quae quasi diligenter
in domo servavit sibi impius. Dives dormiet, et non adjiciet: quia
post mortem non adjiciet ad ipsas impietates divitias. Oculos suos
aperuit, et non est. In resurrectione enim non inveniet seipsum
divitem, quod putaverat. Tollet eum aestus, et abibit: aut aestus
maris, tribulatio saeculi; aut aestus quo arescunt herbae, quae
radicem non habent. Et ventilabit eum de loco suo: aut de spe sua;
aut Deus eum ventilabit de loco suo, ut non sit in loco Dei, hoc
est, in populo quem inhabitavit Deus. Et projiciet super eum, et
non parcet: tanquam aggerem poenarum. Plaudet super manibus suis:
sicut dictum est, Et ego perditioni eorum superridebo (Prov. I,
26): non enim superlugebit perditionem impiorum.
|
|