[Ib. XXVIII.]

Est enim argenti locus unde fit: prudentes, qui magis in actione sunt. Locus autem auro, ubi purgatur: sapientes, qui in contemplatione sunt. Ferrum enim de terra fit. Haec metalla indifferenter accipienda in bono sunt; nam ideo ferrum dixit, quia nihil interest, quasi superius de ferro diceret: quamvis ferrum possint fortes intelligi. Revera enim nulla distinctio est in sapientia hominum quam in ea sunt. Aes autem similiter ut lapides excluditur: quia totum de terra separatur: ut ostendat propterea esse bonos malis mixtos ad tempus, quia de ipsis malis secluduntur boni, et per illos purgantur tanquam metalla operi vel aedificio necessaria; cum ipsa terra opus habeant eliquari ac formari, unde et separandi sunt, ut post hanc separationem habeat terra locum atque ordinem suum, sicut impii per damnationem pro meritis suis. Et omnem finem ipse invenit: quid quo perduceret. Invenit autem dixit, instituit. Lapis tenebrae et umbra mortis. Lapis, id est, Vetus Testamentum tenebris et umbrae mortis datum est, id est carnalia sectantibus, quamvis ab uno Deo haec exspectarent: unde superbientes non discindebant torrentem, id est non transibant per lapsum temporalium ad aliquam soliditatem, sed ipso lapsu ferebantur. Et facta est discissio torrentis a cinere: hoc est, a confitente peccata sua, et non superbiente de meritis operum: quod factum est per gratiam Novi Testamenti. Discissio torrentis a cinere: ab hominibus. Et commoti sunt ab hominibus: adulantibus non increpante Deo, ab ipsa quae eis promissa erant perdendo primatum suum. Terra de qua egressus est panis: subaudiendum, Ipsos dico commotos de quibus, tanquam de terra, panis Domini exiit. Et eam incensurus est: infidelem coelesti judicio Dominus. Locus sapphiri lapides ejus: ordo, locus sapphiri, id est, pretiosi et necessarii aedificio civitatis coelestis. Et aggeres aurum ei: aurum ei non modicum est, sed aggeres. Semitam quam non cognovit avis: humilitatem Domini. Nec vidit eam oculus vulturis: diaboli. Non transit super eam leo: per fortitudinem superbiens. In durissimo lapide extendit manum suam. Potens est enim Deus de lapidibus excitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Et ripas fluminum disrupit: ut totum irrigaret. Flumina enim dicit praedicatores verbi. Voluerunt quippe ripis suis contineri, ut tantum circumcisioni praedicarent. Omne vero pretiosum vidit oculus meus: humanus, per Verbum carnem factum. Altitudinem fluminum revelavit. Virtutes tolerandi persecutiones in martyrio occultae et altae sunt in homine, donec persecutionis tentatione revelentur. Ostenditque virtutem suam in lumine: in eis quibus dixit, Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Per quos etiam pars Judaeorum non parva conversa est. Abyssus dixit, Non est in me. Ideo in abysso constituti homines eam invenire non poterunt, quia in ea non est. Non dabitur aurum inclusum pro ea: id est thesaurus. Non erit deterior auro Ophir: tanquam si diceret, Vel sic eam quaerite, siquidem deterior non sit auro Ophir. Non aequabitur ei aurum et vitrum. Aut intelligendum aliquod vitrum speciosum; aut quia sunt homines qui vitrum plus diligant quam sapientiam. Et commutatio ejus vasa aurea: non sunt, subaudis. Et excelsa et Gabis non erunt in memoria: oblivioni erunt in comparatione ejus. Aut excelsa et Gabis, tanquam superba quaeque non sint in memoria, ut per humilitatem trahas de absconditis sapientiam. Sapientia unde inventa est? dicit, quia non potuit eam invenire homo nisi per gratiam, ideo ad Deum convertendum esse cor. Latet ab oculis omnis hominis: quia non est insensibilibus. Perditio et mors dixerunt: perditi et mortui, cum in deliciis vivunt. Dominus commendavit viam ejus: humilitatem, quae abscondita est a volucribus coeli. Et ipse novit locum ejus. Locus sapientiae quis, nisi Pater est? Cum enim dicitur, Ego in illo, et ille in me (Joan. X, 38); invicem sibi quasi loca sunt. Ipse enim omne quod est sub coelo, perspicit. Hoc modo ea novit, quo fecit, et non sensibiliter. Ventorum libramenta atque mensuras. Tota creatura per partem significatur. Et bene, pondere, mensura, et numero omnia dixit facta (Sap. XI, 21), in quibus intelligitur Creator. Quando fecit, sicut vidit, enumeravit. Non extra vidit ut faceret; sed in semetipso, sicut artifex. Et viam tempestatum vocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem, pro his qui tentantur: quomodo dicerentur voces naufragii, pro vocibus naufragorum. Tunc vidit eam, et exposuit eam. In praedestinatione Dominus vidit viam qua se converterent tentati. Paravit et investigavit: in praedestinatione, non in actione.