|
Quisnam me restituet in menses priorum dierum?
Haec ex persona dici videntur Ecclesiae simul cum capite Christo,
tanquam totus ipse homo loquatur tempore abundantiae tribulationum et
tentationum, tanquam his diebus, de quibus Dominus dicit: Venient
dies quando optabitis videre unum de diebus istis, et non videbitis
(Luc. XVII, 22). Eo enim tempore quo Dominus erat in
terra, nulla erat sollicitudo, quamvis adhuc populo parvo christiano,
qui constabat ex his qui in eum crediderant, ex quibus erant plus quam
quingenti fratres, quibus etiam post resurrectionem apparere dignatus
est, sicut Apostolus dicit (I Cor. XV, 6). Nulla ergo tunc
erat sollicitudo, ne aut a malis male gubernaretur Ecclesia, aut
haeresum vel schismatum laniaretur insidiis. Nam nec ipsas corporales
persecutiones passa est; non aliquas pertulit vel intrinsecus vel
extrinsecus adversitates. Loquitur itaque Job ex persona hominis,
hoc est, populi ad Novum Testamentum pertinentis, desiderantis illos
dies, sicut praedixerat Dominus. Et fortasse ideo menses
appellavit, non annos, quia ex quo elegit Dominus discipulos, usque
ad passionem, non anni, sed menses fuerunt. Cum lucebat lucerna ejus
super caput meum: vel carnem Domini visibiliter praesentem, vel
verbum ex ore praesentis corporaliter. Cum verbum Domini inspiceret
domum meam ad diligentiam custodiendi conversationem. Et circum me
pueri mei: qui obsequebantur humiliter necessaria administrantes. Cum
flueret per vias meas butyrum: per mores meos exsultationem fidei et
bonorum operum. Cum montes mei abundarent lacte: Prophetae bene
parvulis exponerentur. Cum exirem matutinus in civitate: aut cum jam
claritas lucesceret, transactis tenebris timoris; aut in exordio
Ecclesiae, ut non satis occultus, non satis manifestus. Et in
plateis ponebatur mihi sella: a turbis deferebatur mihi docendi
auctoritas. Videntes me adolescentes abscondebantur: dediti
concupiscentiis. Senes autem assurgebant: prudentes. Et potentes
cessaverunt loqui: superbientes de doctrinis suis. Quia auris
audivit, et beatificavit me. Populus quem non cognovi servivit mihi,
in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Et oculus
videns me declinavit: Judaeorum non credentium. Et os viduae
benedixit me: ejus animae quae diaboli conjugio renuntiavit. Ecce
ferebatur mortuus filius unicus matris suae, quae erat vidua (Luc.
VII, 12). Et vestiebar judicio sicut chlamyde: in praeferendis
spiritualibus, carnalibus, nesciat sinistra quid faciat dextera tua
(Matth. VI, 3), id est, qua intentione operetur: operta enim
sinistra, dextra exserta est in vestitu chlamydis; quod facit, qui
recte judicat quo sit referendum quod operatur. Judicium quod non
noveram exquisivi. Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te;
quid nobis erit (Id. XIX, 27)? Dicit felicitatis suae
fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro judicio. Confregi
molas iniquorum: ut jam non devorarent plebem de cibo panis. Aetas
mea senescet; sicut arbor palmae, multo vivam tempore:
prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno, et
celsitudine, et rectitudine. Et ros morabitur in messe mea. Ex quo
seminatur et germinat ager, messis dicitur. Gloria mea nova mecum:
id est, Novi Testamenti. Et arcus meus in manu mea gradietur:
faciam quod praecipio. Et in sermone meo non adjecerunt.
Perfectionem Evangelii significat: nam sermo Synagogae datus
indiguit adjectione. Sed gavisi sunt cum loquerer eis: quia prior
locutio timorem habebat, sequens charitatem. Quod si et riderem ad
eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non
intelligeretur; non tamen sicut verba sonare videbantur, vana dicere
putaretur. Hic est risus Sarae (Gen. XVIII, 10), qui
significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid
dicunt. Elegi eorum viam, et sedi princeps: aut suscipiendo
mortalitatem, aut cum publicanis et peccatoribus convivando, sed ita
ut princeps eis essem ad salutem. Et habitabam sicut rex cinctus
fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt. Quasi consolans
tristes. Eos dicit qui spe gaudebant, cum de praesenti vita erant
tristes. Beati lugentes (Matth. V, 5), ut dictum est; et,
Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10):
qui non possunt tenere illam magnitudinem, de qua dictum est, Qui
autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum
(Matth. V, 19).
|
|