[Ib. XXX.]

Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in Ecclesia tales, et non proficiunt plurimum. Monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt. Quorum spernebam parentes. Parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae (Id. XXIII, 13). Et virtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent Dominum. In eo peribat omnis vita: quia non se vel in fine correxerunt. Egestate et fame instabiles: a variis desideriis insatiabilibus. Qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem Legis, quam non simpliciter intelligebant; et quia in deserto acceperant, fugientes in desertum heri. Sicut enim hodie pertinet ad Novum Testamentum, sic ad Vetus heri: de Novo enim dictum est, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8); et, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Qui rodebant cortices arborum: quia figuras Legis, quibus vina tegebantur, pro cibo habebant. Quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter jussi erant celebrare, tanquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intelligentiae fructus surgeret, et supra terram in libertatem ferretur, quo illi pervenire non poterant. Inhonorati, et abjecti, et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant, et regnum coelorum non tenent. Qui radices lignorum manducabant, propter magnam famem. Quod de radicibus herbacum dictum est, propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intelligendum est, propter fructum vini et olei. Nam omnes istos spirituales fructus accepit Ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Judaei observare cogebantur, sabbatum, circumcisionem, et victimas, et caetera hujusmodi spiritualium ciborum. Insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui justorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias pervenerunt. Quorum domus erant cavernae petrarum: qui concupiscentias suas defendebant, et tegebant quibusdam obscuritatibus divinorum Librorum. Et inter arbores clamabant. Manifesta erant peccata eorum, quamvis ea Scripturarum obscuritate, quasi umbris arborum, tegere conarentur. Hinc est, Clamor Sodomorum ascendit ad me (Gen. XVIII, 20). Et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit Scriptura: ut verbum sit quidquid corde concipitur; clamor, cum procedit in factum. Qui sub stirpibus terrae manebant. Non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intelligi, qui vel carnaliter praecepta custodiunt. Stirpes enim sunt non jam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae, vel arborum, vel herbarum: si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. Filii stultorum et ignobilium: Judaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub Dei nomine ambulant, quem non colunt. Stultos autem et ignobiles dicit Judaeos, qui e contrario, non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse jactabant nobiles. Sed cum audiunt, Caeci sunt, duces caecorum (Matth. XV, 14); stulti demonstrantur: et cum audiunt, Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 39); degenerando demonstrantur ignobiles. Nomen et honor exstinctus a terra. Erat enim, sed exstinctum est. Nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. Et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamvis me et narrent, et audiant. Abominati sunt me, discedentes procul: longe facti a justitia peccando, et praecepta justitiae malis moribus exsecrando. Nec in faciem meam pepercerunt spuere. Exsecranda facies namque Christi est his, qui praecepta ejus cum contemptu exhorrent. Vel, male me innotescere fecerunt morum suorum pravitate. Aperiens enim pharetram suam afflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. Et frenum in faciem meam miserunt: ut eis invitus consentirem, portans eos ducentes quo vellent, ad ima sua. Et a dextris germinantes consurrexerunt: et favendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. Pedes meos vinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. Contritae sunt semitae meae: ut non apparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi (Philipp. II, 20). Exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praevalente. Et jaculis suis vulneravit me: praeceptis, quibus video mala, et quia coercere non possum, crucior. Abusus est me sicut voluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad justitiam suam Deus, sicut voluit. Doloribus involutus sum: et in me, et in aliis patior. Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Quis infirmatur, et ego non infirmor (Id. XI, 29)? Et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus, spes mea. Quasi inane aliquid conversi ad spem temporalium, habentes quod promitto. Et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam, amore praesentis salutis. Et nunc super me effundetur anima mea: precando. Nocte vero ossa mea confracta sunt: firmitatem quam habuit, dixit sibi ereptam. Et nervi mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. In multa virtute apprehendit stolam meam: ad demonstrandam virtutem suam, modo affligendo, et postea reparando. Et quasi ora vestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit auctoritatis. In terra et cinere pars mea: in poenitentia, quia extremum. Steterunt et consideraverunt me: et me jacente, superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. Et projecisti me a salute. Illos dolet, qui spem reparationis amiserunt. Domus enim est omni mortali terra. Ideo se dicit mortem metuere, quia conversatio ejus non sit in coelo (Philipp. III, 20), secundum plures qui mali sunt in Ecclesia, et terrene vivunt. Atque utinam possem meipsum interficere: ut morerer saeculo. Aut rogarem alium, et faceret mihi hoc: vel angelum meliorem, vel Deum per quem corrigerer. Ego bona praestolabar. Dolet, quia repente sibi ista evenerunt. Venter meus efferbuit, et non tacebit: interiora, vel memoria qua recordatur quid fuerit primo, et quomodo afflicta est in gemitibus. Et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. Cutis mea innigrata est valde: ex his quae forinsecus patiebatur. Versa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat Deum gaudens.