[Ib. XXXI.]

Testamentum feci oculis meis. Numquid coepi sperare visibilia? Ut non cogitem de virgine: ut subaudiatur, absit. Hinc jam incipit merita Ecclesiae commemorare, in his qui perseverant in fine in tentationibus magnis, abundante iniquitate, et refrigescente charitate multorum (Matth. XXIV, 12, 13). Et non cogitabo de virgine: incorruptione sapientiae, vel justitiae. Et quae est alia pars Dei desuper? subauditur, non cogitabo. Aut ita: Et quae est, nisi illa? Si incessi cum irrisoribus. Jam bonis qui sunt in Ecclesia difficile est non talibus sociari. Vel si festinavit ad dolum pes meus: hypocrisis. Seram et alii fructus meos edant: quomodo Judaeis contigit, id est, ea dicere quae alii faciant, magis quam ipsi. Sine stirpe sim super terram: ut facile arescam. Ille enim in terra tanquam in petra firmus est, qui facit quod dicit. Si secutum est cor meum mulierem: ut suam quaereret gloriam in populo Dei, potius quam Dei, cui uni jure debetur. Aut si obsedi januas ejus: insidiose captavi desideria plebis ejus, vel timorem, quibus ageretur, ut mihi potius serviret quam Deo. Placeat quoque uxor mea alteri: fama mea diabolo, cui quando placemus, displicemus Deo. Ille enim malis nostris gaudet. Et filii mei humilientur: facta, vel imitatores mei. Furor enim animae meae est indomitus, commaculare viri uxorem: mihi eam vindicando. Quod si et despexi judicium famuli mei aut ancillae, cum judicarentur apud me: secundum quod dictum est, Saecularia igitur judicia si habueritis (I Cor. VI, 4). Famulos autem dixit, laicos adhuc saecularibus deditos. Quod si et visitationem, quod responsum dabo? in tribulatione, quam conscientiam habeo, quia ista despexi? Nonne sicut ego conceptus sum in utero, et illi? in Sacramentis. Eadem enim omnibus praedicantur, eadem credunt. Et fuimus similiter in ventre? Non enim ille aliter renuntiat, quam ille, qui plene serviturus est Deo. Et de ventre matris meae dux eis fui. Ab initio enim sui haec operatur Ecclesia. Aut si despexi nudum pereuntem, et non operui. Si non fide remissionis peccatorum, tanquam tunicam non habentem, velavi a nuditate foeditatis, id est peccati, pereuntem. Jam enim desperat multitudine peccatorum. Et hinc est, Et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Infirmorum si non benedixerunt mihi humeri: spe immortalitatis, tanquam pallio desuper cooperti. Ne autem post fidem remissionis peccatorum sufficere putarent praeteritarum poenarum metu carere, et inciperent sperare temporalia, bene adjecit: De tonsura ovium mearum calefacti sunt, quod a frigore spei terrenae, illorum vindicati sunt consideratione, si carnalia per renuntiationem posuerunt, exemplo gregis detonsarum (Cant. IV, 2). Si levavi super pupillum manum meam: qui non inveniendo patrem, poterat creaturam vel hominem sequi. Fidens, quia mihi est adjutorium multum: volens eis dominari. Discedat humerus meus a jugulo meo: quod his contingit, qui se ab Ecclesia separant, dum volunt populis dominari, ut praecisionem praecisionis patiantur. Per humerum autem aut brachium, significantur actiones. Timor enim continuit me: ne levaret manum super pupillum. Et a pondere ejus non sustinebo: si hoc velim ut pupillum opprimam. Posui aurum robur meum: numquid praesumpsi de doctrina aut sapientia Dei? Quod si et in lapide pretioso fidebam: quasi de operibus meis. Si et laetatus sum, cum esset mihi census multus: quasi de meo; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Si et in innumerabilibus posui animam meam (Subaudiendum ad omnia, Discedat ab humero meo brachium meum): quod amarer a multis Et deceptum est clam cor meum: ordo, Si et in innumerabilibus posui animam meam, et deceptum est clam cor meum: si consensi tali cogitationi, ut in me praesumerem. Quod si et osculatus sum manum meam, ponens ad os meum: gavisus sum tanquam de operibus meis. Quod si et gavisus sum super ruina inimici mei: Ecclesiae, ut sunt persecutores Ecclesiae. Audiat auris mea maledictionem meam: perducatur ad sensum meum. Opprobrio sim in populo meo diffamatus: plebi sanctorum, ut separetur tanquam illusus. Quod si saepe dixerunt ancillae meae: adulatores. Quis det nobis ut carnibus ejus satiemur? cum satis bonus essem: ut imitarentur felicitatem carnalem in me. Non tamen haec gessi; ne dicerent enim haec, non me praebebam in talibus bonum. Foris non madebat hospes: recipiebam peregrinum in saeculo. Quod si et sponte peccans, abscondi peccatum meum. Voluntarie enim peccantibus nobis, postquam accepimus scientiam veritatis (Hebr. X, 26). Aut si dimisi infirmum sinu vacuo exire januam meam: ut ideo exierit januam, quia sinu vacuo fuit. Quis mihi tribuat auditorem? Quis mihi praestet ut audiar? Manum Domini si non timui: qua scripsit, Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 15). Conscriptionem si quam habeo: ordo, Conscriptionem si quam habeo. Et si non disrupi eam super humeros meos, et coronatus legam super humeros meos levans: et coronatus publice legam, id est, adversus faciem meam. Statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quia populi corona confundar; quia non feci mandatum Domini, quod me fecisse jam dixeram, negando primo me habere conscriptionem, quae mihi postea objicitur. Si super me unquam terra gemuit: stipendiarii Ecclesiae, quod malus sum. Aut sulci ejus ploraverunt simul: quo semina recipiuntur, et unde fructus dantur; quia et malus sum, et mala semina seminabam: ideo simul. Aut si et virtutem ejus comedi solus sine pretio: ipsa misericordia, qua participat catechizanti qui catechizatur (Galat. VI, 6); hoc est, solus, non retribuens ei qui daret. Aut si animam Domini terrae decipiens contristavi: non me dignum exhibens passioni ejus qui pro me animam fudit. Nolite constristare Spiritum sanctum in vos (Ephes. IV, 30). Pro tritico germinet mihi urtica: pro spiritualibus doctoribus magistri prurientium auditu per confricationes hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum (I Tim. VI, 5). Et pro hordeo spina: pro carnalibus obedientibus peccatores et resistentes. Erat enim Job in conspectu suo justus; in conscientia sua.