[Ib. XXXII.]

Verba Eliu Buzitis. Deus abjecit eum, et non vir: ut hanc dicam causam, cur tacuerint. Et sermonibus vestris non respondebo ei. Ego enim talia dicam, ut mihi, quemadmodum vobis, respondere non possit. Quia ergo exspectavi, et non sunt locuti: quasi ad Job conversus dicit. Venter meus sicut uter musto plenus. Commendat hunc Scriptura, quia in prophetia locuturus sit. Et veluti follis aerarii disruptus: ad duritiam solvendam, de vi loquor; inde et iratus dicitur. Non enim opus esset ut ego loquerer, si vos ei responderitis. Alioquin et me tineae edent: aut sicut vos aut sicut omnes qui mirantur personas.