[Ib. XXXIII.]

Mundum est cor meum in verbis: non duplex. Spiritus divinus qui me fecit: subaudis, est; ut sit, Spiritus divinus est qui me fecit. Quomodo ergo dicis, Justus sum, et non exaudivit me? quasi adversario dixerit Job. Semel enim loquitur Dominus: quasi vocationem omnium justorum semel fecit Dominus, et temporaliter circa singulos hoc agit divina providentia. Per somnium, aut in visitatione nocturna: aut in ignorantia aut in tribulatione. Aut sicut incidit saevus timor in homines, cum dormiunt in cubiculis: securi. Et corpus ejus a ruina eruat: translate sicut ossa. Et pepercit animae ejus a morte: cum eum converterit, parcet ei. Quia venturum est bellum, et iterum arguet eum in infirmitate in cubili: post conversionem jam probat, ne de se praesumat. Et multitudo ossium ejus emarcuit: fiducia de se. Omnemque escam non poterit sumere: consolationem de temporalibus. Et renovabit corpus suum, sicut litura in pariete: mutationem vitae: et hic translate, propter aedificium, id est, in societatem. Et molliet carnes suas sicut parvuli: ne sit durus superbia, secundum quod Eliu videtur, tentatur Job humilis per innovationem. Et intravit facie hilari cum professione: paratus ad tentationes. Salva animam meam, ne veniam in corruptionem: hic tentatio mortis. Vices tres cum viro: conversionis, probationis, mortis. Sed eruit animam meam de morte: quia adhuc haec mortis restat, Ut anima mea in lumine collaudet eum. Jam ergo orationes cessabunt, quia nulla erit indigentia.