[Ib. XXXIV.]

Respondens autem Eliu, dixit. Quomodo dicitur, Et adjecit. Et qui habetis scientiam, auribus percipite: spiritualibus. Quia auris sermones probat: ista carnalis. Quid est bonum, quia dixit Job, Justus sum? Quid boni dixit quia dixit? Et in judicio meo mentitus est. Hinc est, Ego bona praestolabar (Job XXX 26): ideo praeter spem, quod est, mentitus est. Quis est vir ut Job? Adhuc verba Job sunt. Dixit enim, Non visitabitur qui ambulaverit cum Deo. Hic illum putat deceptum, quia hoc sperans illa omnia fecerit: aut certe, quod in bonum non putat visitari eum qui ambulaverit cum Domino. Absit a Domino impietas: aut ut non visitet in bono, qui cum eo ambulaverit; aut etiam si visitaverit in tentatione, impie et injuste agat. Impius est qui dicit regi, Injuste agis. Tu autem non debes illud dicere, qui non es impius. Bene, qui dicit; non, qui dixerit, ne jam etiam ob hoc esset: quomodo dicitur, Factum est, qui hoc facit. Impiissime, principibus: tanquam Angelis dicat, Nisi Michael princeps vester, impiissime agitis. Aut si ita impiissime dicitur principibus, quanto magis regi? Abusi sunt enim inique cum excluderentur infirmi. Male usi sunt exclusione sua, cum propter infirmitatem excluderentur ab ea visione, qua videntur omnia divinitus ordinatissime ordinari et administrari. In eo autem male usi sunt, quia spiritum suum sequi maluerunt, Deum ista non curare: ex hoc enim illis vane veniet, ut in necessitatibus suis clament et rogent hominem, cum Deum rogare debuerunt. Neque erit locus, et non est umbra mortis, ut latitent qui faciunt iniqua. Non ad hoc est umbra mortis ut latitent: ut est, Non senes habent sapientiam (Id. XXXII, 9); quia non senectus est causa sapientiae: et, Haereticum ne salutes (Tit. III, 10), ne inde, qua haereticus est. Et evertet noctem, et humiliabuntur: ut supra eos sit quod sub ipsis erat; id est, premat eos quod subditum illis erat. Et exstinxit impios; lucere sibi videbantur. Et justitias ejus non cognoverunt. Dicit quid boni Deus fecerit de iniquitate eorum: ut perferatur ad eum clamor pauperis. Ipse quietem dabit, et quis poterit condemnare? Non qualem quaerunt homines quae illis tribulationibus turbatur. Si Deus justificat, quis est qui condemnet (Rom. VIII, 33, 34)? Et contra hominem simul: adversus Gentiles et Judaeos. Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi: cui dicitur, Qui ergo doces alium, teipsum non doces (Id. II, 21). Absque me videbo; tu ostende mihi: te reprehendens, meipsum forte reprehendendum esse non video? Interroganter pronuntiandum. Si iniquitatem operatus sum, non adjiciam: correptus a te. Numquid a te exigit eam, quia repulisti? quia reprehendisti. Et vir sapiens audiet verbum meum: Deum omnia curare. Job autem non in sapientia locutus est: putando quod aliquid sibi inique divinitus acciderit.