[Ib. XXXV.]

Quare hoc existimasti in judicio? quare hoc judicasti? Tu quis es, qui dixisti, Justus sum, ante conspectum Domini? Ante conspectum Domini dixisti, Justus sum. Utrumque enim reprehensibile est in homine: unum, si aut superbe dicatur, aut falsum sit justum eum esse, etiam secundum humanam justitiam; alterum autem, quia nunquam vere dici ab homine potest, quod ante conspectum Dei sit justus, cui comparatus quilibet iniquus est. Aut dicis, Quid prodest tibi, aut quid faciam, si peccavi? Hoc enim ei videtur Job dixisse Deo, quasi aut Deo prosit peccatum ejus, ut isto dolore ad impietatem cogatur, ubi ait, Nolite me docere impium esse: aut bonum est tibi si inique egero (Job X, 2, 3)? aut Deo noceat peccando, et ideo illum sic insequatur Deus quasi hostem suum premens, ne aliquid ab illo mali patiatur. Nam hoc etiam dixerat, Si ego peccavi, quid possum tibi facere (Id. VII, 20)? Ad utrumque ergo Eliu respondit, consequentibus verbis. Ego dabo tibi responsum, et tribus amicis meis. Aspice in coelum, et vide; respice in nubes quam altae sint a te. Si peccasti, quid agis? Confirmat quod ab eo dictum est, Si ego peccavi, quid possum tibi facere. Aut si multa injusta fecisti, quid poteris facere? Plus est, multa injusta fecisti, quam quod superius dixit, peccasti. Sed tamen quid poteris facere Deo; quando ne nubes quidem potes laedere? Et si justus es, quid dabis ei? E contrario, quomodo justitia tua nihil ei prodest, sic injustitia nihil nocet. Aut quid de manu tua accipiat? etiamsi dare velis; propter sacrificia, quae stulti putant Deum sumere velut eis indigentem. Viro simili tui impietas tua, et filio hominis justitia tua: vel illa nocet, vel haec prodest. Sed his versibus confirmavit potius, quam refellit sententiam quam dixit Job, Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Consequenter ergo oportet ut ostendat quare in hac vita homines affliguntur injuriis malorum, inter quos etiam diabolus cum angelis suis numeratur, princeps injuriarum et iniquitatum omnium. Cum enim Deo non possint nocere peccantes, cur eos tradit in potestate affligendos malis? et exponit deinceps, dicens, A multitudine clamabunt, vociferabuntur a brachio multorum. Et non dixit, Ubi est Deus qui fecit me? Ad hoc enim patiuntur haec, ut Deum quaerant, non ut inaniter vociferentur. Quod autem ait, fecit me, pro documento est, quia quaerentem se non relinquet, quem ipse fecit. Qui distribuit custodias nocturnas: tempora hujus saeculi sub certis potestatibus ordinata, quia nec in ista erroris nocte relinquet hominem sine custodia, qui eum fecit. Qui separat me a quadrupedibus terrae, et a volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Sic enim quaerendus est Dominus in afflictionibus vitae hujus, ut non ab eo terrena bona desideremus; quia jam bestiis meliores sumus, antequam illa accipiamus. Ibi clamabunt; et non audies. Ibi, dixit, in multitudine, in afflictione clamantium, et a brachio multorum: aut certe, Ibi, propter hoc; sicut est, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 13). Et non audies quod dixit, de eo dixit. Ab injuriis malorum: subaudiendum, clamabunt. Vana enim non vult Dominus videre. Non vult subvenire vana petentibus, et non ideo vociferantibus in afflictione ut bona sempiterna percipiant, cum propterea separati sint a quadrupedibus terrae, et sapientiores facti volatilibus coeli: sed vociferantur, quia non sunt in hujus saeculi iniquitate felices. Ipse enim Omnipotens perspicit eos qui faciunt justitiam, et salvum me faciet. Sicut ipse videt facientes, qui cordis intima perspicit, sic ea salute salvos facit, quam ipse videt in occulto. Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ideo etiamsi perturbetur vana salus hominis, dat tamen auxilium de tribulatione Pater, qui videt in abscondito (Matth. VI, 4). Judicare itaque eum, si potes collaudare eum, sicuti est. Hoc enim visus est Job dicere, cum ait, Utinam esset nobis arbiter (Job IX, 33)! Et nunc quia non est visitans iram suam, nec cognovit delicta vehementer. Cognovit ad vindictam. Unde est, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et in eodem loco, Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 5, 11). Cognovit ergo delicta; nam ideo patiuntur homines tribulationes in hoc saeculo: sed non vehementer, quia partibus corrigens dat locum poenitentiae. Et Job vane aperuit os suum; in ignorantia sua verba multiplicat.