|
Sustine me pusillum, ut te doceam: adhuc enim
in me sunt sermones: suscipiens scientiam meam de longe. Quoniam
quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V,
6) Operibus autem meis quae justa sunt, loquar. Ne dicatur ei,
quod peccatori dicit Deus, Quid tu enarras justitias meas, et
assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti eruditionem
(Psal. XLIX, 16, 17)? Ergo hic operibus loquendum est:
nam scientia de longe suscipitur ex parte et in aenigmate. Cum autem
venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur (I Cor.
XIII, 12); et non jam de longe erit, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2). In veritate, et non injusta
verba injuste intelliges. Ea ipsa quae patiebatur Job, verba Dei
dicit esse in veritate, et non injusta: sed ab isto injuste intelligi
existimat, quem putat conqueri se immerito pati, cum etiam de justorum
tribulatione dictum sit, Tempus est ut judicium incipiat a domo
Domini (I Petr. IV, 17). Et scito quia Dominus non
abjiciet innocentem: quamvis corripiat quem diligit, et flagellet
omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Fortis robore
cordis, non vivificat impium: quamvis ad tempus ei parcere videatur.
Et bene, Fortis robore cordis, quia tunc eum non vivificabit,
quando serae poenitentiae locum quaeret cum lacrymis, et non inveniet,
nec flectet ad misericordiam fortiter judicantem, quem modo
misericorditer admonentem contemnit. Et judicium pauperibus dabit:
quo judicent eos a quibus patiuntur iniquitatem. Et bene pauperum, ut
superius impium divitem intelligas, id est superbum. Non auferet a
justo oculos ejus. Etiam cum eum velut in fornace probat tentatione
tribulationis (Eccli. XXVII, 6), non ei auferet
intelligentiam, qua cognoscitur et colitur Deus. Ex quo satis
ostendit impiorum poenam esse ipsam caecitatem, etiam cum videtur eis
parci. Et cum regibus in solio: subauditur, sedere eos fecit, hoc
est, justos. Reges autem dicit qui carnem suam regunt; unde est
illud, Quis est rex qui vadit committere bellum cum alio rege (Luc.
XIV, 31), etc. Et sedere eos fecit in perpetuum, et
exaltabuntur. Et hic subauditur quod supra dixit, cum regibus in
solio. Exaltabuntur autem dixit, quoniam humiliati sunt. Et qui
compediti sunt compedibus. A quo vinculo dicit Apostolus sibi bonum
esse dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); id est,
retinacula hujus vitae, in qua corpus quod corrumpitur, aggravat
animam (Sap. IX, 15). Capientur in funibus paupertatis.
Convincientur longis consuetudinibus delectationum carnalium, quae
sunt de rerum indigentia, quibus mortalis vita sustentatur et agitur.
Et annuntiantur eis opera eorum. Non utique bona, sive ista ipsa
concupiscentialia, de quibus dicitur, Scio quia non habitat in carne
mea bonum (Rom. VII, 18); quae etiamsi non regnent in nostro
mortali corpore ad obediendum eis, non tamen desunt: sive quibus ad
haec venire homo meruit ex traduce peccati. Et delicta, cum fuerint
roborati. Ipsa sunt opera quae supra dixit. Non enim infirmis facile
possunt annuntiari, id est manifestari; sed iis qui jam ita
profecerunt, ut transierint omnem istam iniquitatem, quae vulgo nota
est in apertissimis operibus flagitiosis et facinorosis. Sed justum
exaudiet: eum scilicet qui ex fide vivit (Habac. II, 4), ut
gratiae Dei deputet, non meritis suis, non solum quod secundum vitae
istius modum justificatus est, sed etiam quod restat, ut ab universo
delictorum malo liberetur: quae annuntiat veritas fidelibus, cum
fuerint roborati, quando capientur in funibus paupertatis; adhuc enim
compediti sunt compedibus, nondum exaltati, ut sedeant in solio cum
regibus in perpetuum. Et dixit, quia convertentur ab iniquitate. Et
dixit, subaudiendum est, Deus. Si audierint, et servierint,
complebunt dies suos in bonis, et annos suos in gloria. Tunc vero
nullum peccatum erit in homine, quia nulla erit mortis contentio, id
est, indigentia mortalitatis, quae facta est de peccato, cum jam
dicetur, Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 55)?
Impios vero non faciet salvos; eo quod noluerunt scire Dominum. Hoc
ad Gentes magis videtur pertinere. Et cum monerentur, inobedientes
erant. Hoc ad Judaeos, et omnes qui eis per inobedientiam similes
sunt, etiam in Ecclesia. Et hypocritae corde ponent furorem: quo
Dominum crucifixerunt. Non clamabunt, quia ligavit eos: honore
nominis super omnes gentes. Moriatur ergo in juventute anima eorum:
in superbia, qua se extollebant veluti de meritis operum suorum. Et
vita eorum vulneretur ab angelis. Commodius accipitur a nuntiis
veritatis, quorum aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in
mortem (II Cor. II, 16). Quod tribulaverint infirmum et
invalidum: illud infirmum Dei, quod fortius est hominibus (I Cor.
I, 25). Judicium vero mansuetorum statuet: ipse Dominus,
exemplo mansuetudinis suae differens etiam vindictam imitantium se, sed
tamen certo futuram. Et quia decepit te ab ore inimici abyssus.
Decepit, sicut visum est persecutoribus ejus, profunditas hujus
saeculi Christum ab ore falsi testis: ad ipsum enim Dominum convertit
sermonem. Effusi subter eam: subaudiendum, deceperuntte; gravati
enim terrenis cupiditatibus subter abyssum effusi dicti sunt. Et
descendit mensa tua plena pinguedine: Sacramentum corporis et
sanguinis ejus, panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 50).
Non deficiet justos judicium. Quamvis edant pauperes, et
saturentur, ad imitandas passiones Domini, parati de plenitudine
charitatis; non tamen ideo non facit judicium ipsorum cito. Et ira
super impios erit, propter impietatem munerum quae accipiebant
iniquitatibus. Omnia munera dicit, quaecumque commoda temporalia,
propter quae commoda iniquitates fiunt. Non te avertat voluntas
animi. Domino dicitur, non monentis auctoritate aut jubentis
audacia, sed locutione prophetiae per imperativum modum futura
praedicentis; sicuti est, Accingere gladium tuum super femur
potentissime (Psal. XLIV, 4). A precibus infirmorum: cum in
necessitate fuerint, clamantium, Infelix ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et omnes qui habent
fortitudinem: praesumentes de operibus suis, et suam justitiam
volentes constituere (Id. X, 3). Noli extrahere per noctem.
Manifestum sit quod eos a populo tuo secernis, sive illos superbos qui
de oliva fracti sunt, sive sarmenta de vite amputata, unde haereses et
schismata exorta sunt. Ut ascendant populi pro eis; ut inserantur
infirma hujus mundi, confusis fortibus (I Cor. I, 27).
Quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat,
humiliabitur (Luc. XIV, 11). Sed cura ne quid facias
indecens: ne nomen Domini Dei et doctrina blasphemetur, dum dicunt,
quorum judicium justum est, Faciamus mala ut veniant bona (Rom.
III, 8). Hoc enim elegisti super inopiam. Non solum elegisti
inopiam confitentis, sed super hanc vitae ac morum decus, ut doctrina
salutaris ornetur in omnibus. Ecce Deus consolabitur, vel,
roborabitur in fortitudine sua. Quia etsi crucifixus est ex
infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).
Quis enim est sicut ille potens? vel quis est qui discutiat opera
ejus? tanquam judicans de illo, cum ipse sit judex vivorum et
mortuorum. Aut quis est qui dicat, Egit inique ? Memento quia
magna sunt opera ejus, quae laudaverunt viri: Evangelistae atque
omnes praedicatores verbi, ministerio suo vita congruentes. Omnis
homo respicit ad eum: memor infirmitatis humanae. Quicumque
compunguntur homines: poenitentia peccatorum, homines sunt. Ecce
Deus multus, et nesciemus. Multus, quia sicut abundavit peccatum,
superabundavit gratia (Rom. V, 20). Nesciemus autem ex persona
eorum dictum est, quorum ex parte caecitas facta est, donec plenitudo
gentium intraret (Id. XI, 25). Numerus annorum ejus
infinitus: propter aeternitatem positum est. Ei autem numerabiles
stillae pluviae. Hoc enim, quod homines praedicatores implevit
Evangelium, numerabile est usque consummationem saeculi, donec
auferatur scientia quae ex parte est, et veniat quod perfectum est,
facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Effundetur imber per
semitas suas. Non enim viae malorum capient eum. Fluent nubes, et
tenebrascent super homines plurimos. Quia etsi obvelatum est
Evangelium, in his qui pereunt est obvelatum. Horam constituit
jumentis, et sciunt cubilis ordinem. Quoniam cognovit bos possessorem
suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3). In his
omnibus non obstupescit animus ejus. Initium sapientiae timor Domini
(Psal. CX, 10). Nec mutatur cor tuum a corpore: ut elevatum
a terra sursum habeatur ad Dominum. Si cogitaverit extendere
nebulam: ut qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Aeque
ut per tabernaculum expandit eam. In carne quippe mortali tanquam
tabernaculo habitans, per eam non est agnitus a persecutoribus, dum
eis cessit, et eam extendit atque expandit in cruce. Ecce: fundit
super omnia lucem suam, quam absconderat, cum caecitas ex parte in
Israel fieret, effundit super omnes gentes. Et radices maris
contexit. Cupiditatem saeculi redarguit. Non enim ad abscondendum
lux contegit, sed ad manifestandum. In eis enim judicavit populos,
ostendendo illis peccata eorum per lucem veritatis. Dabit escam
plurimis: utique agnoscentibus, cum arguuntur peccata sua, et
esurientibus ac sitientibus justitiam. In manibus contexit lumen. Si
ab eo quod sunt immanes; his qui non dimittunt peccata hominibus, cum
sibi a Deo dimitti velint: si autem ab eo quod sunt manus; his qui de
manibus suis, hoc est de operibus, extolluntur, seipsos
justificantes. Contexit enim lumen, ad hoc dixit, ne videatur ab
eis; quia excaecatum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21). Et
mandavit de eo in contrarium: ut qui faciunt veritatem, vel dimittendo
ut dimittatur eis, vel confitendo mala sua ut gratiae Dei subdantur,
ipsi veniant ad lucem ut manifestentur opera eorum, quoniam in Deo
sunt operata (Joan. III, 21), non in ipsis. Contrarius est
enim et immani misericors, et superbo humilis. Ut nuntiaret super
illo amico suo: super illo lumine, hoc est, de illo quod contexit,
ut absconderet immani et ingrato; ut id annuntiaret, id est,
aperiret, non jam servo sub Lege, sed reconciliato per gratiam; aut
amico suo, imitatori suo: quia et filius hominis non venit
ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Possessionem
contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a
terrenis extrahunt. Ipsis enim annuntiatur, qui adhuc enituntur
ascendere; quia cum ascenderint, non opus erit annuntiatore facie ad
faciem videntibus. Contra eum vero quod ait, ascendere nituntur, non
quasi adversantes, sed obviam euntes; sicut Apostolus dicit, In
obviam Christo (I Thess. IV, 16).
|
|