|
Sed et in hoc obstupuit cor meum:
admiratione. Et evulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus
delectabatur, ut sursum habeatur ad Dominum. Audite sonitum terroris
et vocis ejus. Hinc eum apparet ista in spiritu dicere. Nam incipit
dicere cur evulsum sit cor ejus de loco suo, auctoritate scilicet
Evangelii per totum orbem terribiliter sonantis, Poenitentiam agite;
appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Et
strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt, in
delectationibus rerum visibilium. Subter universum coelum circuit, et
lumen ejus in finibus terrae: dum Ecclesia per omnes gentes
diffunditur. Post eum fremet vox. Post primum adventum ejus
novissima tuba secundi adventus ejus in claritate tonabit (I Cor.
XV, 52, et I Thess. IV, 15). In sonitu superbiae suae.
Superbiam pro celsitudine posuit; quia primus adventus in humilitate
fuit. Et non poterit investigari, cum audita fuerit vox ejus. Nunc
ergo quaeratur Dominus, dum inveniri potest (Isai. LV, 6),
hoc est, comprehendi ad salutem per fidem non fictam. Tunc enim non
poterit, cum venerit judicare, et audita fuerit vox ejus dicentis,
Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Quoniam sera tunc
erit, et infructuosa infidelium poenitentia. Tonabit fortis in voce
sua mirabiliter. Quia non fortitudinis ejus, sed infirmitatis nostrae
ex participatione mortalitatis vox illa fuit primi adventus ejus, de
quo dictum est, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I
Cor. I, 25). Fecit enim magna quae nesciebamus. Haec in primo
adventu; et ideo postea ad exigenda quae dedit, judex venturus est.
Quae nesciebamus autem, dictum est ex persona eorum quos latuit
divinitas Domini, in infirmitatem carnis intuentes. Praecipiens
nubi, Esto super terram: carni suae, ut per Sacramentum
accipiatur, in memoria ejus (Luc. XXII, 19, 20), ad
imitationem humilitatis et informationem charitatis. Et tempestas
pluviae, et tempestas imbrium potestatis ejus. Est enim nubes quidem
super terram: sed quando exprimatur ad irriganda corda per pluviam
imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelliguntur, non in
nostra, sed in ipsius potestate est. In manu omnis hominis signat.
Significat ei per opera ejus quam reus sit, ut sciat omnis homo
infirmitatem suam, et clamet, Infelix ego homo, quis me liberabit de
corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Introierunt autem
bestiae sub protectione, et quieverunt in cubili. Introierunt autem
peccatores sub indulgentia gratiae, et quieverunt in conscientia,
remissis peccatis. De promptuariis supervenit tempestas: tentatio de
occulto rerum ordine. Et de promptuariis frigus: de secretis judicium
in eos qui non perseverant; ut refrigescat eorum charitas ex abundantia
iniquitatis (Matth. XXIV, 12, 13). Merito enim contingit
eis, dum spem suam non in Deo, sed in hominibus ponunt. Et ab
spiritu Dei dabitur glacies. Non solum ex abundantia iniquorum
frigescent, qui spem ponunt in hominibus; sed etiam ex operibus bonis
eorum, in quibus est spiritus Dei, durescunt quidam quasi glacie
livoris, quibus est Paulus odor mortis in mortem (II Cor. II,
16). Et ad haec quis idoneus, ut intelligat quoniam recte ac juste
ab spiritu Dei dabitur glacies? Sicut enim carnalibus homines
laudantibus contingit ex hominum iniquitate frigescere desperando; ita
carnalibus ab hominibus laudari cupientibus contingit ex hominum
justitia durescere invidendo. Gubernat autem aquam qualiter illi
placuerit: ut pluat super unam civitatem, et super aliam non pluat
(Amos IV, 7); quod ad imbrem attinet spiritualem, pro
subditarum aut non subditarum meritis animarum. Et frumentum irrigavit
nubes. Simus ergo frumentum, si cupimus irrigari. Disseminavit
nubem lucem suam: Evangelium incarnationis suae. Et ipsa per
circuitum vertitur per orbem terrae ipsa tractatur. In gubernaculis ad
operandum omnia quae mandaverit eis. Gubernacula in quibus illa nubes
per circuitum vertitur, praedicatores sunt verbi, per quos Ecclesiae
gubernantur ad operanda omnia mandata Dei. Haec constituta sunt ab eo
super terram: a Domino nostro Jesu Christo. Sive in tribu, sive
in terra sua. Sive in tribu Juda, unde secundum carnem natus est,
et passus, et resurrexit, et ascendit in coelum: ex hac enim geniti
erant Apostoli, et multi fratres prope inventi et salvi facti; sive
ante passionem ejus per ipsum vocati, sive post ascensionem per
Apostolos in ipsa Jerusalem, atque in Ecclesiis Judaeae, quae
erant in Christo, sicut commemorat apostolus Paulus, propter
veritatem Dei, ad confirmandas patrum promissiones. Sive in
misericordia inveniri voluerit eam: illam nubem scilicet in
misericordia voluerit inveniri a credentibus Gentibus. Hoc enim
sequitur, Gentes autem super misericordiam glorificare Deum (Rom.
XV, 8, 9). Auribus percipe haec, Job. Quasi renovat
intentionem, dicturus de vocatione Gentium. Sta, et commovere
virtutem Domini. Noli moveri mente, aliquid tibi tribuendo. Scimus
quia Deus posuit opera sua: reprobans utique gloriantes de operibus
suis. Cum faceret lucem de tenebris: cum justificaret impios.
Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes.
V, 8). Scit differentiam nubium: Evangelistarum aliorum sibi
ante passionem, aliorum post passionem credentium. Et ingentes lapsus
malorum: non eorum qui elapsi sunt crucifigentes eum, ut eos postea
poeniteret, et baptizarentur in eo; sed eorum lapsus qui nec corrigi
potuerunt, perseveranter etiam postea persequentes Ecclesiam: horum
enim non parvi, sed ingentes lapsus sunt. Tua vero stola est valida:
dignitas superba; tanquam in eum quippe dicitur, qui de operibus
suis audet extolli. Quiescente terra ab austro, firmabis cum eo
coelos, qui aequaliter ad videndum fusi sunt? Ab austro terram
congruenter intelligimus eos qui de Judaeis crediderunt in Christum.
Sicut enim sol ab aquilonari terra remotior est, australi autem
vicinior; ita quos prope inventos dicit Apostolus luci Evangelistarum
(Ephes. II, 17), non absurde accipiuntur terra ab austro.
Sicut autem coelos Evangelistas solemus accipere, ut est, Coeli
enarrant gloriam Dei; de his enim dictum est, In omnem terram exivit
sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal.
XVIII, 2, 5): ita terras recte accipimus plebes, quibus
evangelizatum est. Et quoniam plebes quae de Judaea crediderunt,
posteaquam quieverunt exeuntes de hac terra (nunc enim hic non sunt),
firmata est tamen auctoritas Evangelistarum in Ecclesiis quae sunt ex
Gentibus, firmata autem misericordia Dei, non jam opitulante
auctoritate Ecclesiarum Judaeae, quae in Christum est; propterea
sensus hic est, ut per interrogationem pronuntietur: Numquid tu
quiescente terra ab austro; id est, jam non existente in hac vita
plebe ulla christiana ex Judaeis, firmabis cum eo Evangelistas, et
divinarum Scripturarum libros, qui per misericordiam Dei non solis
Judaeis, sed etiam Gentibus aequaliter ad videndum fusi sunt?
Gratiam quippe Dei commendat et misericordiam, ne quis de meritis
glorietur, quae Judaeorum erat superbia. Quare doce me quid dicamus
ei, et requiescamus multa dicentes. Quia non est quod ei dicant
convicti, nullum se habere meritum per seipsos, sed ejus indigere
misericordia Numquid liber aut scriba assistis mihi, ut stans faciam
hominem tacere? Quare ergo non dicis, si habes quod dicas? Non enim
quasi dictanti mihi excipis, ut tu nihil dicas; sed utique
colloquimur. Omnibus autem non est visibile lumen, quod refulget in
nubibus. Redit ad ea quae dicebat de spe remissionis peccatorum et
illuminationis gratiae per misericordiam Dei: refulget enim lumen in
nubibus. Non tamen ipsarum nubium proprium est; illuminantur enim.
Aliud est enim quod fulget suo lumine, aliud quod refulget
illustratum. Sed non est omnibus visibile. Multi enim putant lumine
suo fulgere animas, cum sapientes sunt. Unde sunt illi, qui dicentes
se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 22). Et
spiritus transit, et mundabit eas. Hic spiritum dixit, de quo dictum
est, Ab increpatione spiritus irae tuae (Psal. XVII, 16);
et, A spiritu tuo quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Per
correptiones enim tentationum ostenditur hominibus meritum eorum, quia
ipsi peccatis suis tenebrae sunt, et egent gloria Dei (Rom.
III, 22), ut illius lumine illustrari velint, illi dantes
honorem, non sibi; atque ita deposita superbia, mundentur a delicto
magno: nam Spiritus sanctificationis non transit, sed manet. Ab
aquilone nubes coloris aurei. Ab sceleratissima impietate, et a Deo
longe remota, veniunt tamen mundati atque conversi, et illuminati
sapientia: unde, nisi per gratiam, qua non merita attenduntur, sed
peccata dimittuntur? Unde ille cum sibi vellet ignosci, Doceam,
inquit, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L,
15): tanquam nubes ab oriente vel aquilone jam coloris aurei,
illuminatis tenebris suis. In his est magna gloria et honor
Omnipotentis. Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit. Quoniam
potest et impium justificare qui est omnipotens. Et non invenimus
alium similem virtuti ejus. Solus enim hic peccatum non fecit, nec
inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Solus enim
Deus verax, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11): unde
vicit, cum judicaretur, Deus homo factus. Qui juste judicat, non
putas exaudire eum? Non itaque homo de venia desperando, addat
peccata peccatis, tanquam addictus jam damnationi, quia certus est de
justitia Dei, sub qua non potest esse impunitus. Ita enim Deus
juste judicat, ut etiam exaudiat veniam deprecantes; et tanto magis,
quanto magis juste judicat. Non enim justi judicii est, poenitentes
supplices miscere cum iis qui recusant humilitatem et satisfactionem
poenitentiae. Propterea timebunt eum homines: si se homines esse
meminerint, confitendo peccata sua; quia adhuc homines sunt, quibus
dicitur, Nonne homines estis? Timebunt quoque eum et sapientes
corde: ne sibi tribuendo quod acceperunt, et dicendo se esse
sapientes, stulti fiant. Potest enim auferri superbis, quod datur
humilibus. Quapropter et sapientes quamvis cordis illuminatione, non
linguae jactatione sapientes sint et reges, spiritualiter judicantes
terram, ipsi autem a nemine judicentur (I Cor. II, 15),
serviant tamen Domino in timore, et exsultent cum tremore, ne pereant
de via recta (Psal. II, 11, 12). Deus est enim, qui
operatur in eis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp.
II, 13).
|
|