|
Et posteaquam quievit Eliu loqui, dixit
Dominus ad Job per turbinem nubis. Etiam si hoc modo vox ista facta
est, quo modo ad Moysen, vel quo modo cum se Dominus tribus
discipulis in monte ostendisset (Matth. XVII, 1-5); tamen
quod non dictum est simpliciter, per nubem, sed, per turbinem nubis,
hoc significari arbitror, quod non per sanam carnem interrogatus, hoc
est, tentatus est Job, sed per tribulationem perturbationemque
carnis. Quis est qui celat me consilium, continens sermones in
corde, et me putat dare? Nemo est ergo qui se immeritum pati aliquid
asperum dicat; quia si non factis, saltem verbis peccatur; et si non
verbis, saltem temeraria praesumptione intus in corde, vel sermonibus
cogitationum: et quoniam Deum non latent, nemo flagellatus dicat
indigne se accipere disciplinam, quasi ultra non sit, quo per illam
proficiat. Sciendum est enim, sic in principio libri hujus diabolo
laudatum Job testimonio Dei, et in fine tribus amicis ejus, ut tamen
nosset Deus quantum ei deesset ad perfectionem, quo etiam laudabiles
secundum hanc vitam viros, et Deo jam placentes, paterna flagella
perducunt; quae noluit ab Apostolo removere, dicens, Sufficit tibi
gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII,
9). Accingere tanquam vir lumbum tuum. Significat ad hoc pati dura
et amara Dei servos in hoc saeculo, ut omnes affectiones suas a
terrenarum delectationum fluxu colligant, atque constringant.
Interrogabo te; tu autem responde mihi. Ubi eras cum fundarem
terram? Hinc jam commendare incipit eminentiam Domini nostri Jesu
Christi, quia in ipso est salus omnium percussorum venenata suasione
serpentis, ne in se sibi quisque esse salutem putet. Ille enim
Deus, non sicut dictum est, Dii estis, et filii Altissimi
(Psal. LXXXI, 6); sed cui rapina non sit esse aequalem
Patri (Philipp. II, 6): et filius hominis, non sicut filii
hominum in quibus non est salus (Psal. CXLV, 3); sed prae
participibus suis (Psal. XLIV, 8). Non enim justus tantum,
sicut Job, sicut Paulus, sicut Ecclesia; sed etiam justificans
tanquam unigenitus a Patre, plenus gratia et veritate (Joan. I,
14). Ad insinuandam ergo differentiam divinae humanitatis ejus, in
quo princeps hujus mundi nihil invenit (Id. XIV, 30), quia in
passione, quae non rapuit, tunc exsolvebat (Psal. LXVIII,
5), et justificationem sanctorum per peccatorum remissionem, quibus
sanctis in unum redactis fit corpus ejus Ecclesia, cujus et particula
est Job secundum historiam quia justificatus, et figura universae,
per prophetiam incipit dicere quae dicturus est. Ubi eras cum fundarem
terram? Utrum quia nondum erat, an quia non per eum fundata est,
sicut per unicum Filium? et terram istam, an ipsam Ecclesiam? ipsa
enim accepit lapidem angularem (Ephes. II, 20), de quo mox
dicturus est. Indica mihi, si nosti scientiam. Haec enim quae a
Domino pro nobis temporaliter gesta sunt, ad scientiam pertinent.
Quis posuit mensuras ejus si nosti? secundum distributionem donorum
spiritualium. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum,
captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Id. IV, 7,
8). Quia si totum corpus oculus, ubi auditus (I Cor. XII,
17)? Secundum mensuram quippe uniuscujusque partis incrementum
corporis facit, in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV,
16). Aut quis est qui induxit super eam funiculum? ut eam faceret
haereditatem suam, distinguens ab eis quibus dicit, Non novi vos
(Matth. VII, 23). Novit enim Dominus qui sunt ejus (II
Tim. II, 19). Aut super quo circuli ejus fixi sunt? Quia
constringunt eam, ne dissolvatur, divini Libri fixi super Dominum;
quia quisquis eos sine illo interpretari voluerit, fluitet atque erret
necesse est. Quis est autem qui misit lapidem angularem super eam?
quem reprobaverunt aedificantes (Psal. CXVII, 22). Quando
facta sunt sidera simul: simul baptizata tot millia verbo vitae, inter
peccatores tanquam in tenebris fulgentia. Laudaverunt me voce magna
omnes Angeli mei: Evangelistae. Conclusi portis mare: populos
amaricantes amore terrenorum. Sed quare portis? An forte ut non
solum modum haberet exercendi justos persecutionibus, sed etiam ut
liceret justis inde egredi? Cum fremeret ex utero matris suae, volens
progredi: cum irasceretur in concilio Babyloniae civitatis,
fornicantis amore hujus saeculi, volens extendere persecutiones suas ad
perdendos de terra eos de quibus dictum est, Non peto ut tollas eos de
saeculo, sed ut tollas eos a malo (Joan. XVII, 15).
Circumposui illi nubem operimentum. Non enim boni tantum, sed etiam
mali multi amatoresque hujus saeculi, Sacramento corporis Christi
subjecti sunt: cujus auctoritate a sanctorum persecutione reprimuntur.
Et nebula obvolvi illud: ignorantia, qua terrenam inde exspectant
felicitatem, terrenamque infelicitatem timent; et propterea timent
quos, nisi ita esset, persequerentur. Non enim solum dictum est,
Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt
eum; sed etiam dictum est, Manducaverunt, et adoraverunt omnes
divites terrae (Psal. XXI, 27, 30). Et posui illi
terminos, imponens claustra et portas: terminos quibus saevitia
cohibeatur, non ut nihil affligat, sed quo usque exerceat; claustra,
ut injusti non progrediantur; portas, ut ab eis justi egrediantur.
Et dixi, Huc usque venies, et non transibis. Sicut ipse diabolus
modum accepit, quo usque affligeret Job; ita illud mare quo usque
persequeretur Ecclesiam. Sed in temetipso comminuentur fluctus tui:
alterna vastatione discordiarum atque bellorum. Aut numquid tecum
lucem constitui matutinam? id est, cum consilio tuo tempus
resurrectionis praedestinavi? Aut cognovit lucifer ordinem suum?
subaudiendum est, Numquid tecum? Dominum autem luciferum dicit,
propter ipsum matutinum resurrectionis exortum. Non enim de alio dici
potuit, Et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I,
19). Ipse agnovit ordinem suum, ut esset primitiae dormientium,
primogenitus a mortuis (I Cor. XV, 20), caput Ecclesiae,
secuturo etiam corpore in futura resurrectione sanctorum. Apprehendere
pennas terrae: dictum est, Si recipiam pennas meas in directum
(Psal. CXXXVIII, 9); virtutes utique spirituales
fidelium, quibus a saecularibus suspenduntur illecebris. Excutere
impios ex ea. Ad hoc enim prior tanto ante resurrexit agnoscens
ordinem suum, ut fidem resurrectionis insinuaret, atque per ipsas
pennas Ecclesiae ubique praedicatus, ministerio circumvolantium
nuntiorum, juste apprehendat eas in opus judicandi duodecim tribus
Israel, cum venerit excutere impios ex Ecclesia, qui nunc ante
judicium permixti tolerantur. Et tu sumens terrae lutum figurasti
animal? sive ipsum Adam commemoret, sive quod nunc sexta aetate
saeculi, sicut tunc sexto die, de peccatoribus, tanquam de luto
terrae, homo factus est secundum imaginem ejus qui creavit eum (Gen.
I, 27, et II, 7). Non utique hoc fecit Ecclesia, sed in
hoc potius facta est per Verbum opportuno tempore incarnatum, per quod
facta sunt omnia (Joan. I, 3). Et famosum eum posuisti super
terram? Magis iste homo famosus positus super terram, qui sexta
aetate saeculi factus est, quam ille qui sexta die, antequam essent
caeteri homines, per quos diffamaretur: nisi forte, quia nunc ita
innotuit. Et abstulisti ab impiis lucem? sicut ille qui venit, ut
qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Id. IX,
39). Aut brachium superborum comminuisti? potentiam eorum, sicut
ille qui infirma mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I,
27). Aut venisti ad fontem maris? sicut ille, cui venienti patuit
confitendo quidquid occultum erat in cordibus impiorum, qui credendo in
eum justificati sunt. Nam quem fontem maris melius accipimus, nisi
secretum unde erumpit omnis haec amarissima impietas, quae ingentes
fluctus jam manifestorum malorum operum concitat, quae vident homines
in apertis factis, qui fontem ipsum videre non possunt? Aut in
vestigiis abyssi ambulas? Abyssus hic recte intelligitur vita
saecularis, quaecumque est in profundo malorum, quo, sicut scriptum
est, cum venerit peccator contemnet (Prov. XVIII, 3). Quia
ipsi quoque desperatissimi, subjecti gratiae per remissionem peccatorum
salvi facti emerserunt, et receperunt Christum: non in abyssum quo
premebantur; sed in locum ejus, ut ubi ambulabat calcans eos, ambulet
inhabitans eos Christus; in vestigiis abyssi, remanentibus per
memoriam peccatorum suorum, ut dum recolunt ubi fuerint, amplius
diligant quem receperunt, a quo sibi tanta dimissa sunt (Luc.
VII, 41-47). Aut tibi aperiuntur metu portae mortis?
Omnibus enim morientibus aperiuntur portae mortis, sed non metu,
sicut uni illi qui destruendae mortis causa mortuus est. Aut certe
aperiuntur ad resurgendum. Aut janitores inferni videntes te,
timuerunt? sicut illum unum, in quo nihil dignum morte princeps mundi
invenit, quem tam cito dimiserunt, quem inviti admiserunt. Inferi
autem janitores, aliquae inferiores potestates morti praepositae
intelligendae sunt. Aut cognovisti latitudinem sub coelo? sicut
cognovit qui per illam diffudit Ecclesiam. Narra ergo mihi quanta
quaeque sint. Quis enim hoc sciat, nisi quem ille docuerit? Aut in
qua terra habitat lux? Ille enim docet, quia manifestatio verborum
ejus illuminat, et intelligere facit infantes (Psal. CXVIII,
130). Aut quis tenebrarum locus? Hoc quoque ille docet, qui
dicit, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal XXXIII, 6).
Hinc enim ostendit eos tenebrescere qui recedunt dum nolunt esse
infantes. Initium enim superbiae hominis, apostatare a Deo
(Eccli. X, 14). Inde qui non glorificaverunt Deum, aut
gratias egerunt, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est
insipiens cor eorum (Rom. I, 21), et facti sunt tenebrarum
locus. Nisi forte ille est tenebrarum locus, qui excipit
perseverantes in peccatis, ut ipsi sint tenebrae, quarum ille est
locus, quem vere nullus hominum novit. Similiter et terra, in qua
habitat lux, potest intelligi terra illa viventium, id est, beatitudo
exceptura perseverantes in fide et spe et charitate, qui fuerunt
aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).
Si duces me in fines eorum? quo usque perveniunt qui tales sunt.
Quid est enim ubi non sit sapientia Dei, quae attingit a fine usque
ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII,
1)? Cui utique nullus hominum comparandus est. Quod si et nosti
semitas eorum; numquid scis quia tunc natus es, et numerus annorum
tuorum multus? Quod si et nosti semitas impiorum, qui vel tenebrae
sunt vel tenebrarum locus; quia omnes etiam qui jam ad Deum conversi
sunt, in ipsis semitis ambulaverunt, antequam acciperent a Deo
gratiam, qua justificat impium: numquid scis tamen quia tunc tibi
exstitit causa mortaliter nascendi in hoc saeculo, cum easdem semitas
inierunt primi omnium hominum parentes, qui praevaricatione impii
manibus et verbis accersierunt mortem, ut omnes in Adam morerentur?
Non enim ex quo quisque in hac vita apparuit, computandus est numerus
annorum ejus tam parvus, sed ex quo facta est prima mortalis
nativitas. Cum enim, verbi gratia, natus est Abraham, tunc omnes
in illo Hebraei nati sunt. Numerus ergo annorum unicuique multus est
secundum mortalitatis originem, quae exorta est in semitis impiorum.
Quis autem meminit fuisse se, aut cum esset, scire potuit esse se in
lumbis patris sui? Quandoquidem nec illud tempus quisquam recolit,
quo non in parentibus, sed in seipso natus est; quo tempore certe nemo
dubitat, quod jam erat, et vivebat, et sentiebat. Omnia autem scit
illa Sapientia quae format omnia, non tantum illa super coelestia,
sed etiam ista mortalia. Et quia Christus Dei Virtus est et Dei
Sapientia (I Cor. I, 24), scit ista ille, qui etiam
mortaliter natus est, non conditione mortali, quia in mortuis liber,
sed miseratione mortalium, ut a morte faceret liberos. Aut venisti in
thesauris nivis? id est, ad eam cognitionem pervenisti, sicut ille
sciebat etiam opportunas causas imminentium scandalorum secretas atque
abditas? Nam inde appellat thesauros, ad probanda et exercenda
spiritualium corda, cum exclamaret: Vae mundo a scandalis! oportet
enim venire scandala; vae autem illi homini per quem scandalum venit
(Matth. XVIII, 7)! Per superbiam quippe elati in alto,
more nivis congelascunt, et cadunt; ex quorum iniquitate abundante
refrigescit charitas multorum: qui autem sustinent Dominum viriliter
agentes (Psal. XXVI, 14), et spiritu ferventes (Rom.
XII, 11), perseverent usque in finem, et salvi erunt (Matth.
XXIV, 13). Aut thesauros grandinis vidisti? Grando sunt illi
iniqui, quando non solum torpent, nullum fervorem spiritus habentes,
sed etiam obstinata duritia persequendo vel irruendo contundunt. Quae
reposita sunt tibi in tempus inimicorum, et in diem pugna et belli?
Vel hinc quis non videat cujus personam in prophetia gestet Job? Non
enim huic uni homini reposita sunt ista in tempus inimicorum, et in
diem pugnae et belli, sed utique unico populo Dei. Tempus quippe
inimicorum est, donec transeat iniquitas, quae quanto magis abundat,
tanto magis adversus diabolum acrius pugnandum atque bellandum est, ne
charitas perseverantium refrigescat. Unde autem procedit pruina?
Quis hoc novit, nisi quia haec ut initia parturitionum sunt? Pruina
quippe minutissima grando est. Et dispergitur auster sub coelo?
Austrum, quamvis mortalibus carnibus gravis sentiatur, non tamen
uspiam memini in sanctis Libris mali aliquid significare, sicut
aquilonem nunquam in bono: illum, quia ex ea parte flat qua lux
claret; istum, quia ex ea unde lux est remotior. Dispergitur ergo
auster sub coelo, ut adversus illas omnes iniquitates auxilium aliquod
intelligatur Dei, quamdiu nondum in coelo, sed sub coelo sumus.
Quis praeparavit flumen validae pluviae, et viam vocibus tempestatis?
Vide quemadmodum tria illa breviter complexa sint, quae Dominus in
tentationibus ponit contemnenda his qui aedificant super petram, et
perniciosa his qui aedificant super arenam (Id. VII,
24-27). Pluviam commemoravit, et flumen, et voces
tempestatis, ubi ventos intelligimus. Pluvia ergo tentatur, qui ex
ipsa celsitudine Scripturarum divinarum peccandi occasionem prave
intelligendo accipit: tanquam si audiens, Cui modicum dimittitur,
modicum diligit (Luc. VII, 42, 43), dicat sibi, Faciamus
mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); et permaneat in
peccato, ut gratia abundet (Id. V, 20): et multa hujusmodi,
quibus se homines sermonem divinum male interpretando subvertunt,
impunitatem sibi promittentes, quando misericordia Dei in divinis
Libris commendatur. Flumine autem, quando ab hominibus qui haec ita
intellexerunt et acceperunt, tentatur: flumen enim nunc dicit illud
quod de pluvia colligitur, et torrens vocatur, cum ait, Quis
praeparavit validae pluviae flumen? quod impleat, et qua currat.
Sicut sunt vasa irae perfecta ad perditionem (Id. IX, 22),
quae illo modo quo dixi, Scripturas accipiunt. Per illos enim habet
liberiorem cursum perniciosa illa interpretatio, quam agri fructiferi
non recipiunt; et tanto majore impetu impellit, et dejicit, et trahit
quod instabile invenerit, quanto videtur de auctoritate divina
suscepta. Ventis vero tentatur, quem perflant inanes suasiones
hominum superborum, id est, ex propria auctoritate verba vana
jactantium. Qui ergo judicio Dei praeparatur ad perditionem, non
obtemperando verbis ejus, quod est super arenam aedificare, non
resistit ventis talibus, et cadendo fit via vocibus tempestatis.
Validae autem pluviae dictum arbitror, difficilis ad capiendum, id
est, ad intelligendum. Ut pluat super terram ubi non est vir:
subaudiendum est, Quis praeparavit? Per virum autem videtur Legem
significare, quae data est Judaeis. Ergo super Gentes intelligimus
imbrem Evangelii. In deserto, ubi non est homo: in ipsis
Gentibus, ubi non erat aliqua auctoritas cognoscentis Deum. Ut
satiet invium et inhabitabile, et ut germinet herbae viror. Multi
filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV,
1). In omnibus autem his quatuor versibus, subaudiendum est, Quis
praeparavit? Quis est pluviae pater? sicut sponsus, qui filios suos
misit praedicatione regni coelorum irrigare terram. Et quis est qui
peperit glebas roris? bene suscipientes illam praedicationem. Sic
enim ait glebas roris, quomodo dicuntur vasa vini ad hoc facta, ut
vinum suscipiant. De cujus utero procedit glacies? Utrum glacies in
bono accipienda est, propter stabilitatem et a fluxu continentiam, ut
ita dictum sit, De cujus utero procedit glacies, quemadmodum illud,
Quis est pluviae pater? An uterus pro secreto positus est, ut de
ejus utero procedat glacies, sicut dedit illos Deus in reprobum sensum
(Rom. I, 28)? An potius de illius utero procedit glacies, qui
persuadendo impietatem, qua intrinsecus plenus est, facit frigescere
et durescere amisso calore charitatis? quis enim hunc novit, sicut
ille, qui ait duris et resistentibus Evangelio, Vos ex patre diabolo
estis (Joan. VIII, 44)? Aut pruinam in coelo quis genuit?
quae descendit sicut aquae flumen. Quod de glacie in ultimo sensimus,
hoc et de pruina accipiendum puto. Nec tamen frustra est additum, in
coelo, ut ex ipsis qui praesunt, intelligatur, imitantibus sane bonos
nuntios veritatis, qui transfigurant se sicut ministri justitiae (II
Cor. XI, 15). Quo pertinet, quod adjunctum est, quae
descendit sicut aquae flumen. Aut faciem impii quis tabefecit? id
est, confudit: quis, nisi ille qui quos justificavit, ipsos et
glorificavit (Rom. VIII, 30)? Aut intellexisti nexus
Pleiadis, et septum Orionis aperuisti? An aperies Mazuroth in
tempore suo, et vesperum super aedificationem ejus induces? Num et
astrologia perscrutanda est, ad cognoscendum proprietates istorum
siderum, ut hunc locum intelligere possimus? Miror si hoc congruit
sermoni nostro, et certe nimis longum est: transimus ergo ad alia.
An quibusdam sideribus nominatis, figura locutionis qua intelligitur a
parte totum, omnia sidera accipienda sunt? (Si tamen et Mazuroth
sidus est, quod interpretatum nec in graeca lingua invenimus: nam
hebraeum esse nomen, satis apparet.) Ita enim a parte totum
intelligitur et quod scriptum est, Ante luciferum genui te (Psal.
CIX, 3). Non enim Lucifer in omni creatura prior est conditus,
ut ante Luciferum, ante omnem creaturam dictum videatur: sed per
Luciferum omnia sidera, quod est a parte totum; et per omnia sidera
omnia tempora intelliguntur (de sideribus enim scriptum est, Et sint
in signis et in temporibus [Gen. I, 14]); ut Dominus natus
ante omnia tempora, non utique natus in tempore, et ob hoc Patri
coaeternus insinuaretur. Pleiadis ergo, et Orionis, et Mazuroth,
et Vesperi commemoratio, cuncta sidera intelligenda de compendio
persuadet. Si enim uno Lucifero, quanto magis tot nominatis etiam
caetera accipi per hujusmodi locutionem licet? Cur ergo alibi dictum
est, intellexisti nexus; alibi, aperuisti; alibi, aperiens in
tempore suo; et alibi, super aedificationem ejus induces? Propria
sunt ista singulorum ex ordine commemoratorum? An recte dici posset
etiam, Septum Pleiadis aperuisti, et intellexisti nexus Orionis?
Atque ita et alia duo commutari possunt: sicut illud in Psalmo,
Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos
(Psal. II, 4), nihil sententiae deperiret, etiamsi ita
diceretur, Qui habitat in coelis subsannabit eos, et Dominus
irridebit eos. Sicut enim qui habitat in coelis, ipse est Dominus;
ita, sive Pleiadis nomen, sive Orionis, in eadem significatione
est, si per utrumlibet omnia sidera intelliguntur. Omnium itaque
siderum nomine, omnes in Ecclesia tales intelligendi sunt, qui
conversationem habent in coelis (Philipp. III, 20). Nexus
eorum intelliguntur, quibus et invicem sibi et Deo connectuntur ne
cadant. Charitas autem nunquam cadit (I Cor. XIII, 8).
Quis autem hoc nosset, nisi ille ostendisset, qui ait, Mandatum
novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34);
et, Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Id. XIV, 21)?
Septum eorum est quo sepiuntur divina Scriptura quam non
transgrediuntur. Quis autem hanc aperit, nisi ad quem transitur, ut
auferatur velamen? Tempus apertionis est eorum, id est
demonstrationis et manifestationis, cum veniet Dominus, et
illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes
cordis, et tunc erit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).
Solus enim ipse hoc faciet in tempore suo: quia cum ipse apparuerit
vita nostra, et nos cum illo apparebimus in gloria (Coloss. III,
4). Inducet autem eos super aedificationem eorum, qui eos faciet
hoc possidere quod hic aedificaverint. Si cujus enim opus
permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet (I Cor.
III, 14). Scis commutationes coeli. Utrum in deterius, sicut
ii qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt? Noluerunt
enim esse sedes Dei; ac per hoc mutati sunt, cum evanuerunt in
cogitationibus suis (Rom. I, 21). An in melius? Quia omnes
quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Qui autem
immutabuntur, manifestum est, cum ait, Et nos immutabimur (I
Cor. XV, 51, 52). Cum enim justi immutabuntur, coelum
immutabitur; quia thronus Dei coelum est (Matth. V, 34), et
sapientia Verbum Dei, et Deus erat Verbum, et thronus sapientiae
anima justi. An utrumque potius? Non enim commutationem coeli, sed
commutationes dixit. Aut omnia quae sub coelo pariter fiunt. Sicut
enim hujus mutationes afficiunt ea quae sub coelo sunt, ita et cum
mutantur justi, sive in deterius, sive in melius, afficiunt carnales
ad utrumque. Vocabis nubem voce: aut interiore; aut illa qua dictum
est, Sequere me (Joan. XXI, 19); aut illa qua dictum est,
Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et in
tremore aquae validae obedient tibi: populi potentes, cum audiunt,
In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus est enim
qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate
(Philipp. II, 12, 13). Mittes vi flumina, et ibunt.
Flumina, inquit, de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII,
38). Vi autem dicit, fiducia, qua persecutores non timuerunt;
quia et qui vim faciunt, diripiunt regnum coelorum (Matth. XI,
12). Aut dicent tibi, quid est? id est, numquid abs te quaerent
vel voluntatem jussionis tuae, sicut Saulus ait, Quid me jubes
facere (Act. IX, 6)? aut spem mercedis suae, sicut dixerunt,
Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis
(Matth. XIX, 27)? Quis dedit mulieribus texturae
sapientiam, et varietatum scientiam? Texit et apud Salomonem mulier
vestimenta viro suo (Prov. XXXI, 10-24). Opera ergo
intelligenda sunt Ecclesiarum, quibus honoratur Deus. Nam et ipsa
textura, id est, infirmos fratres, tanquam lanuginantem tramam
firmorum atque erectorum spiritualium, quasi staminum contextione
constringere maximum et singulare opus est Ecclesiarum. Et varietatum
scientia ad id valet, ut, tanquam in polymito ea est varietas
colorum, qua non turbetur decus unitatis; sic in fratribus ita sint
dona diversa, ut nulla invidiae discrepantia cohaereant sibi,
sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus
in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Aut quis est qui numeret
nubes sapientia? Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim.
II, 19): quis autem hoc hominum, inquit, novit? Et organa
coeli in terram declinavit? Angelos coelestes, per quos divinae voces
enuntiari solent. Non enim ceciderunt sicut ille unus, sed flexu
obedientiae declinati sunt in terram; maxime cum et ipse Dominus esset
in terra. Nam evangelista inquit, Et Angeli ministrabant ei
(Matth. IV, 11). Diffusus est autem sicut terra cinis, et
agglutinavit eum sicut lapidibus cibum. Diffusa est late atque
abundanter humilitas poenitentiae, ad hoc ut Dominus qui superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam (I Pet. V, 5),
cohaereret eis tanquam glutine charitatis, homo hominibus; ut mediator
esset Dei et hominum (I Tim. II, 5), seipsum illis dans cibum
per Sacramentum corporis et sanguinis sui, stulta mundi tanquam
lapides eligens, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27).
Angelis enim cibus est in quantum est Verbum Dei apud Deum:
lapidibus autem ut cibus esset, Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis (Joan. I, 1, 14). Ergo agglutinabitur hominibus,
praecedente poenitentia, tanquam cinis diffundatur faciens ei viam.
Hinc ille qui dicebat, Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et
ne dixeritis vobis, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de
lapidibus suscitare filios Abrahae (Matth. III, 8, 9):
quibus lapidibus eum tanquam cibum agglutinandum esse nuntiabat. Si
autem non praecedit humilitas poenitendi, non agglutinabitur, quia
excelsa a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Aut capies
leoni escas, aut animas draconum replebis? De diabolo dictum est,
Et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13): propter
insidias et iram. Omnes ergo angeli ejus leonibus et draconibus
comparantur. Ille autem capit eis escas, et animas eorum replet, qui
de impietate convictos tradit in ejus potestatem. Volunt enim latere
impietatem suam, sed cum producuntur, utique capiuntur, ut sint in
potestate diaboli et angelorum ejus, quibus consenserunt. Pavidi enim
sunt in cubilibus suis: in latebris insidiarum suarum. Nam si pavidi
non essent, quis subsisteret? Pavent autem illius imperium, sub quo
exclamarunt, Quid venisti ante tempus perdere nos? Et quemadmodum de
porcis manifestum est, quod in eos non issent, nisi permissi essent
(Marc. I, 24, et V, 11-13), sic intelligendum est nihil
eos in quemquam posse nisi permissos: permitti autem justitia, qua
reguntur omnia, sive probationis causa, sive vindictae, vel ad
damnationem, vel ad correctionem irrogatae. Et sedent in silvis
insidiantes. Non enim quiescit in eis voluntas nocendi, etiam cum
potestas non datur. Observant autem in insidiis in tam silvosa
densitate occasionum carnalium quis capiatur divinis legibus, id est,
convincatur de peccato suo, ita ut eorum escae deputari mereatur.
Quis autem praeparavit corvo escam? pulli enim ejus ad Dominum
clamantes, et errantes, et escam quaerentes: ut est in Psalmo, Et
pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9). Cui
sententiae est locus iste simillimus. Nec in malo possunt intelligi,
quia invocant eum. Significantur ergo nigri, hoc est peccatores
nondum dealbati remissione peccatorum. Sed ideo pulli, quia jam
humiles: ideo errantes, quia nondum cognoverunt veritatem, quam tamen
pie quaerunt, cum ad Dominum clamant. Praeparari autem corvo esca
potest, propter ejus praescientiam, qui novit etiam nondum humilem
quemque conversum iri: sed tamen pulli, hoc est, humiles ad Dominum
clamant.
|
|