|
Et nox in qua dixerunt, Conceptus est homo.
Aliquae superiores potestates, quae hoc scire potuerunt. Nox illa
sint tenebrae: ne patiatur jam quae passus est. Nox illa sint
tenebrae; id est, sit oblivioni. Neque requirat eam Dominus
desuper. Non reparetur per immortalitatem; id est, pereat
mortalitas. Nec veniat in eam lumen: lumen memoriae. Sed excipiant
illam tenebrae et umbra mortis: vita ista, quae umbra est futurae
poenae; ut sit sensus, Justus qui lumen est, non eam videat, sed
tenebrae, hoc est peccatores et carnales tribulationes de vita ista.
Et conturbent eam, quasi amaritudines diei: praecepta bonae vitae,
vel dies judicii, quibus perturbantur carnales. Et noctem illam
accipiant tenebrae: perpetuae. Non sit in diebus anni: justis
spiritualibus qui sole fruuntur, et majores sunt. Sed nox illa sit
dolor: quia dolorem facit diligentibus se. Neque numeretur in diebus
mensium. Justi in Ecclesia propter lunam tanquam minorem: ad quos
dicitur, Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus
(I Cor. III, 1); ut ipse Paulus sit de diebus anni. Sed
maledicat illam maledicens illi diei: Dominus, qui maledicet amantes
carnalia. Tenebrescant sidera noctis illius: eminentes in peccatis.
Permaneat, et in lucem non veniat. Quia non convertentur, dicit per
prophetiam. Quia non conclusit portas ventris matris meae: civitatem
terrenam, quam significat Babylon. Concluderentur enim portae, si
non laudaretur peccator in desideriis animae suae (Psal. IX, 2,
4). Quare enim in ventre non obii? antequam eminerem tibi per
aliquam actionem. Conceptus enim ad spem pertinet. Ex utero exii,
et non protinus perii? Hujus ergo figura intelligenda est in his
verbis, qui in talibus concupiscentiis fuerat inveteratus. Et utquid
constiterunt mihi genua: ut ibi confirmarer? Quare ubera suxi?
doctrinae nutrientes ad nequitiam. Nunc utique dormiens quiescerem:
moriendo huic mundo. Cum regibus honoratis terrae: in Ecclesia.
Qui gloriabantur in gladiis. Unde est, Et gladium spiritus, quod
est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Aut cum principibus, quibus
multum fuit aurum: sapientia. Qui compleverunt domos suas argento:
eloquio Domini. Aut tanquam abortivum prolapsum de vulva matris: ut
nunquam emineret. Aut tanquam infantes qui non viderunt lucem: ad
nobilitatem aliquam non pervenerunt. Ibi impii deposuerunt furorem
suum: in morte ab hoc mundo. Ibi requieverunt fatigati corpore: aut
fatigati corpore non animo, aut finem corporalium consecuti. Non
audierunt vocem exactoris. Judex tradet te exactori (Luc. XII,
58), inde est; hoc est, donata illis esse peccata: de impiis
quippe dicebat. Pusillus et magnus ibi est. De uno dictum puto bene
intelligi, secundum illud quod qui se humiliat, exaltabitur (Id.
XIV, 11). Et servus non timens Dominum suum. Sive secundum
illud, Vis non timere potestatem? Bonum fac (Rom. XIII,
3); sive secundum illud, Consummata dilectio foras mittit timorem
(I Joan. IV, 18). Utquid enim datur eis qui in amaritudine
sunt, lux? peccatorum honor. Et vita animabus quae sunt in
doloribus? in dolorum materia, hoc est in peccatis. Quae desiderant
mortem, et non contingit illis: adeptionem fructus peccati. Mors
viro requies, cujus vita abscondita est: vel quia coram Deo vel quia
paucis nota. De ea vero jam morte accipiendum, per quam morimur
mundo. In illa enim non est requies. Conclusit enim Deus adversus
eum: non eum dando in desideria cordis sui. Ante escas quippe meas
gemitus adest: ante gaudium ciborum Dei tribulationes praecedere. Et
fleo coarctatus timore: videns quia evitare non possum quae timui.
Timor enim quem verebar, venit mihi: adversa quae de misericordia
Dei ad correptionem fiunt. Neque in pace, neque in silentio, neque
in requie. Falsa enim fuerunt, propter quae timebat. Venit enim
mihi ira; vindicta, secundum quam justus vix salvus fit (I Petr.
IV, 18).
|
|