[Ib. XXXIX.]

Si cognovisti tempus pariendi tragelaphorum petras? TRAGOS hircus est, ELAFOS cervus: tragelaphus ergo compositum ex hirco et cervo animal. Significat igitur mentem servientem legi Dei secundum interiorem hominem. Videt autem, quantum adhuc ex parte hircus est, aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in lege peccati (Rom. VII, 22, 23). Peperit autem talibus petras opportuno tempore, ille qui firmamenta solida exemplorum in Scripturis posuit, in quibus et quiescentes de se non desperent, quorum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, donec vivacitate cervi serpentinis suasionibus superatis spiritu vivant, et spiritum sectentur, (Galat. V, 17, 18), ne regnet peccatum (unde similitudo hirci ducitur) in eorum mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Aut partus cervarum custodisti? Ecclesiarum in numero spiritualium, materno affectu imitationem suam persuadentium, quibus jam nihil possunt serpentinae opiniones nocere: tamen et tales custodiuntur non de se, sed de Deo praesumentes. Et numerasti menses partus earum? Non enim pariunt nisi per Evangelium, quod a baptismo suo Dominus usque ad passionem et ascensionem suam certis mensibus magisterii sui auctoritate praedicavit. Et dolores earum solvisti? Non enim sine dolo re dicebatur, Filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Solvuntur autem isti dolores cum fuerit partus editus, id est, veritas persuasa eis pro quibus ita ingemiscitur, id agente in interioribus conscientiae verbo Dei. Et nutristi hinnulos earum sine metu? in lacte sacramentorum non timidos. Non enim acceperunt spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). Partus earum emittes: in libertatem uberioris pascuae spiritualis. Abrumpent filii earum: vincula concupiscentiarum saecularium. Multiplicabuntur in tritico: solidiore cibo sapientiae, post nutrimenta lactis. Exibunt, et non revertentur eis. Exibunt, tanquam ex angustiis doctrinae, quae per homines incipientibus traditur; et non revertentur matribus suis, non jam opus habentes lacte, nec doctoribus hominibus indigentes. Sane isti tres versus non per interrogationem pronuntiandi sunt. Quis autem est qui dimisit onagrum liberum? Mirum nisi eos per onagrum significat, qui pauci ab omni negotio liberi Deo serviunt. Et vincula ejus quis resolvit? affectionum carnalium atque popularium. Posui enim habitaculum desertum et tabernacula ejus salsuginem: unde clamet, Sitivit in te anima mea (Psal. LXII, 2). Irridens multitudinem civitatis: quam Babyloniam Scriptura dicit; perambulantem per latam viam, quae ducit ad perditionem (Matth. VII, 13). Et querelam exactoris non audiens: nemini quidquam debens. Consideravit montes pascuae suae: magnitudinem revelationum. Et post omne viride quaerit: omne sempiternum. Volet autem monoceros servire tibi? superbus dignitate hujus saeculi; quia et tales subjugavit Christus, et ministros Ecclesiae constituit: MONOKEROS enim unicornis est, quod superbiam significat. Aut dormire super praesepe tuum? sicut super illius humilitatem, qui etiam in praesepi est infans positus (Luc. II, 7). requiescitur securitate veniae peccatorum, et oblivione curarum malae conscientiae. Et alligabit in loris jugum suum? jugum lene portans alligatum loris, hoc est, in auctoritatibus eorum qui carnem mortificaverunt atque domuerunt. Unde et Joannes zona pellicea cingebatur (Matth. III, 4), non asperis restibus peccatorum. Aut ducet tibi sulcos in campo? aperiet pectora plebis obedientis ad obtinendum regnum Dei. Confidis autem in eo, quia mutata est virtus ejus? ut non vanitatem humanae laudis et honoris etiam in Ecclesiae ministerio requirat, sicut requirebat in saeculo. Aut dimittes ei opera tua? sicut ille, pro quo se dicit Apostolus legatione fungi, exhortans pro Christo reconciliari Deo. (II Cor. V, 20). Et credes ei, quia reddet tibi sementem? Nihil ex eo suo dominatui vindicabit. Sementem quippe dicit opus seminandi. Et in aream tuam inferet? Ut sit inter illos, quibus ipse Dominus praecipit rogandum Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Luc. X, 2): non autem ut sibi velit aream facere, sicut princeps haeresum et schismatum, et quicumque non Dei gloriam quaerunt, sed suam. Difficillimum est enim ut velit iste monoceros, sed tamen et hoc praestat atque efficit in hominis animo, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18), consilia destruens, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivans omnem intellectum ad obedientiam suam (II Cor. X, 4, 5). Penna struthionum mixta est alis herodionis et accipitris. Tardis ingenio, quos significant struthiones, quia volare non possunt, donatum esse per ejus gratiam qui stulta mundi elegit (I Cor. I, 27), ut aequarentur ingeniosorum celeritati pariter credentium, qui per alias aves quas commemoravit significantur, per hunc versum intelligendum est. Et reliquit in terra ova sua. Jam incipit de struthione dicere, id est de his quos per hoc animal significat. Non enim miscerentur pennae eorum tardae alis velocium avium ad pariter volandum, nisi spem priorem in terra relinquerent, quam per ova significat. Et in pulvere calefiunt. Quia etsi id quod sperabat in saeculo non attenderit, plerumque faventibus amatoribus saeculi, qui pulveri comparantur, provenit. Et oblita est quia pes disperdet ea, et bestia agri conculcabit ea. Quod si et adversa cujusquam cupiditas et iniqui hujus mundi perturbent, et obterant spem ejus talem, tanquam ova ejus quae relinquit in terra; ita non curat, ut tanquam oblita non sentiat. Obduruit contra filios suos, ne sint ejus: etiamsi jam non spes sit sicut ova, sed res ipsa, sicut filii jam nati, hoc est felicitas temporalis, fortiter contemnit eam, nolens eam suam esse felicitatem; quia illam veram desiderat. Frustra laboravit absque ullo timore. Hoc antequam convertatur: laborat enim spe saeculi sine fructu, et quod est insipientius, sine ullo timore, dum praesumit in rebus incertis. Quia despexit eam Deus in sapientia, et non distribuit ei intellectum. Quid enim stultius, quam fidere in vanitate, et laborare ad acquirenda peritura sine ullo timore amittendi? Concipiunt enim plerique hunc affectum, quibus longa felicitas saeculi provenit, praesertim si ab avis et atavis perpetua successione ducatur, ut se repente infelices fieri posse non credant. Et quia magni solent apparere in terra, non tamen pennis virtutum coelesti conversatione frui, recte struthionibus comparantur. Sed attende quod sequitur: Cum tempus fuerit, in altum evolabit, et irridebit equitem et ascensorem. Posteaquam venit plenitudo temporis (Galat. IV, 4), ut praeciperetur divitibus hujus saeculi, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (I Tim. VI, 17), coeperunt sursum cor habere ad Dominum, et deridere superbos persecutores, quos Dominus projecit in mare: tunc enim penna struthionis mixta velocibus avibus, coelum petit, et caetera quae de hoc animali supra dicta sunt, fiunt. An tu circumdedisti equo virtutem? Martyrem videtur describere, intrepidum et alacrem testem fidei salutaris, non tamen virtute propria, sed qua eum circumdedit Dominus. Et inseruisti collo ejus hinnitum? Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo (Ephes. VI, 11). Et gloriae pectoris ejus audacia. Haec est audacia qua Isaias audet et dicit (Isai. LXV, 1; Rom. X, 20). Gloria vero pectoris est conscientia (II Cor. I, 12) opus hominis probans, ut in semetipso habeat quisque gloriam et non in altero (Galat. VI, 4). Prodiens in campo luxuriat. In lucem libertatis exiens, facilitate boni operis in latitudine charitatis exsultat. Et procedit in praelium cum virtute: adversus tentationes adversitatum. Occurrensque jaculo contemnit: quia circumposita sunt ei arma, in quibus est illud scutum fidei, in quo ignita inimici jacula exstinguuntur (Ephes. VI, 16). Nec se avertit a ferro: vel a morte visibili, vel qui sunt et duri ad non consentiendum veritati, et acuti ad persequendum a quibus se non avertit, quia ipsos etiam ut diligat jubetur. Super ipsum enim gaudet arcus et gladius. Per confessionem quippe ejus asseritur et comminatio Dei, quae invisibiles poenas longe praenuntiat, et testificatio verbi, qua omnes tanquam cominus errores debellat. Aliud est enim minari, quod longe futura sunt supplicia peccatorum, quod est tanquam arcu tela intendere; aliud tanquam manu ad manum gladio verbi praesentes debellare cupiditates. Lanceae hastaeque tremore. Quid est quod lanceae hastaeque tremore super ipsum gaudet arcus et gladius? An quia nisi et ipse tremat, hoc est, timeat futuram mortem, quam jaculatur divina justitia, non potest praesentem contemnere, quam persecutor minatur, ut intrepidam habeat confessionem, et praedicet cum fiducia veritatem, cui non possint inimici resistere: atque ita super eum gaudeat, hoc est, per ipsum libere asseratur doctrina Dei, per quam minatur impiis futurum interitum, et interficit praesentem iniquitatem? Nisi enim gaudium spei nostrae cum tremore damnationis esset, in nobis negligens esset ipsa securitas et superba praesumptio; neque in Psalmo nobis diceretur, Exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Et iracundia evertit terram. Apud semetipsum irascens, ad evertendas in se terrenas concupiscentias et timores carnales, quibus quisque a tolerantia passionis avertitur. In hac sententia forte dictum est, Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5). Cum iracundia enim saluberrima se debet quisque correctione corripere, dicens, Utquid tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deum, quia confitebor illi. Quia enim ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), statim sequitur, Salutare vultus mei Deus meus (Psal. XLI, 6, 7). Nec credet, donec clamaverit tuba. Ante tempus quippe tentationis, etiamsi eversa est terrena trepidatio, non apparet, nec facile credendum est, nisi tempus ipsum tentationis docuerit. Cum autem tuba cecinerit, dicet, Euge. Cum tempus tentationis venerit, tunc vero placebit ei anima ejus, si gloriatur in tribulationibus; quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem (Rom. V, 3, 4): ut jam non dicat animae suae irascens, Utquid conturbas me? sed glorians dicat, Lauda, anima mea, Dominum (Psal. CXLV, 2). Et procul odoratur pugnam: non quasi in hominibus persequentibus qui videntur, sed procul, hoc est, longe ab oculis; sciens quia non est ei colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12), hoc est procul. Apte autem dictum est, odoratur, propter principem potestatis aeris hujus. Odores quippe olfactu sentiuntur, sive boni, sive mali. Odoratur ergo pugnam, qui intelligit principem potestatis aeris hujus operari in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quorum persequentium iras aut insidias patitur, ut adversus spiritualia nequitiae spiritualibus armis dimi cet, non corporalibus adversus carnem et sanguinem, id est malos et perditos homines, quos carneis oculis videt. Tonitrum ducum et clamorem: subaudiendum est, odoratur. Tonitrum autem propter ipsum aerem puto dictum esse, in quo clausa spiritualia nequitiae versantur. Non enim rectores mundi propterea dicti sunt hi spiritus, quia coelum et terram regunt, sed sicut ipse exponit Apostolus. Etenim ne ita intelligeretur, subjecit statim quid dixerit rectores mundi; tenebrarum harum, inquit, hoc est impiorum: quibus ad Dominum conversis dixit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). In voluntate enim cujusque est, utrum tenebrae sit, an lux: sed cum tenebrae, in seipso, hoc est, peccatis quae ipsius sunt propria; cum autem lux, non in seipso sed in Domino, a quo illuminatur, ut quemadmodum dixit Isaias, tenebrae ejus sint velut meridies (Isai. LVIII, 10). Dicitur et in Psalmis, Illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Quos ergo dicit Apostolus rectores tenebrarum, ipsi et in hoc versu dicti sunt duces. Ducuntur enim et ab his tenebrae, hoc est impii, ut persequantur pios, id est, eos qui persecutionem patiuntur propter justitiam, non eos qui patiuntur propter impietates et iniquitates suas. Ducum autem talium clamorem dicit odorari martyrem: non quia sonitus aliquis inde auditur auribus corporis, sed quia cordis auribus per fidem clament, quanta diabolus et angeli ejus adversus Dei servos machinentur: unde ait Apostolus, Non enim ignoramus astutiam ejus (II Cor. II, 11). Adversus quem clamorem ducum, surdae utique sunt aures infidelium. Numquid in sapientia tua plumescit accipiter? sicut in sapientia Dei, quae est Christus, novus homo paulatim innovatur, conversationem habiturus in coelestibus. Expansis pennis immobilis, respiciens ad austrum? explicatis ab omni impedimento saeculari virtutibus geminae dilectionis, permanens inconcussus in fide; non tamen in hoc ipso de seipso praesumens, sed sperans in Deum, et in illum revocans intentionem, a quo ipse charitatis ardor inspiratur, ut fortitudinem suam ad ipsum custodiat (Psal. LVIII, 10), dicens, Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum, etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non movebor amplius (Psal. LXI, 2, 3). Ac tuo praecepto exaltatur aquila? sicut ejus praecepto, qui ait, Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Pro nobis enim moriturus, et corpus resurrectione levaturus in coelum: Ubi fuerit, inquit, cadaver, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28). Satiavit enim in bonis coelestibus desiderium ejus, cujus sicut aquilae juventus renovabitur (Psal. CII, 5). Potest et exaltatio aquilae ad id pertinere, quod ait Apostolus, Sive enim mente excessimus Deo; ut versus qui etiam ibi sequitur de vulture, ad id pertineat quod etiam ibi sequitur, Sive temperantes sumus, vobis. Sequitur enim, Aut vultur super nidum suum in petra sedens morabitur, quia ex affectu dictum videtur non sublimia contemplandi mentis excessu, sed inferioribus consulendi per temperantiam qua humanis rebus congruitur; ut impii qui pro mortuis habentur, justificati per verbum, hoc est, quasi ore devorati convertantur in corpus Ecclesiae. Vultur enim de mortuis pascitur; et ideo super nidum suum, ubi tanquam fetus ponit opera huic vitae necessaria. Ideo autem in petra, quia cum dixisset Apostolus, Sive temperantes sumus, vobis; continuo subjunxit, Charitas enim Christi compellit nos (II Cor. V, 13, 14): petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Et bene sedens morabitur, secundum id quod dictum est, Compellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum, ut hoc ad exaltationem aquilae pertineat; ad vulturem vero sedentem in nido, et morantem, Manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Et quia petra etiam tota Ecclesia bene intelligitur, propter etiam Simonem, qui ob hoc a Domino petrus appellatus est (Marc. III, 16), summitas petrae est caput Ecclesiae. Ad hoc additur versus qui sequitur: In summitate petrae et in caverna. Summitas enim refertur ad id quod est caput, caverna vero ad id quod vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Et cum ibi fuerit, quaerit escas: de quibus dictum est Petro, Macta, et manduca (Act. XI, 7), ut incorporaret Ecclesiae credituros ex Gentibus. Longe oculi ejus respiciunt; et pulli ejus volutantur in sanguine. Spe futurae immortalitatis in vitam aeternam intentionem suam longe porrigit: quamvis opera ejus in carnis infirmitate volutentur, id est, dubiis motibus jactetur, dum incertum habet humana ignorantia ex iis quae misericorditer facit, quid cui prosit ad Deum, cum tamen longe oculis prospicientibus propter aeternam salutem sincera charitate dispensat. Sed cum invenerit iste talis operator et dispensator eos qui per affectum quo renuntiant diabolo, jam mortui sint huic saeculo; sine dubitatione aliqua eis exhibet oris ministerium in opere sermonis, quo eos in corpus Ecclesiae jam paratissimos trajiciat: et ideo sequitur, Ubicumque fuerint cadavera, confestim reperiuntur.

Respondit Dominus, et dixit. Quod nunc Dominus tanquam repetit sermonem, cum ipse loqueretur, intelligitur Job ad ea quae dicta sunt, obstupuisse in silentio, et quievisse, ut nihil amplius dicere auderet. Ergo duobus qui sequuntur versibus exhortatur eum Dominus ad respondendum. Numquid qui disputat cum Omnipotente, quiescit? hoc est, Quare tu quiescis eum Omnipotente disputans? Arguens Deum respondebit ita? subaudiendum est, numquid; ut sit sensus, Numquid arguit Deum qui disputans respondebit? Quaerendo enim cum Omnipotente disputatur, non convincendo aut refellendo. Non ergo quia Omnipotens est, ideo quiescendum est a disputando cum eo. Neque enim ad arguendum ab eo aliquid per disputationem tanquam ab ipsa veritate requiritur. Potest et sic intelligi, Numquid qui disputat cum Domino, quiescit? id est, quia non quiescit qui cum Omnipotente disputat, non est cum eo disputandum ut quiescatur. Solet enim disputans contradicere: qui autem contradicit Deo, quiescere non potest, hoc est, non invenit quietem, nisi in ejus voluntate sine ulla contradictione consentiat. Arguens enim Deum respondebit ita; id est, cum disputando respondet Deo, arguit Deum, et propterea non pervenit ad quietem. Unde dictum est, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Sed quid tale fecerat Job? Non enim Deus sic illum accipit tanquam contradicentem sibi, sicut amici ejus non intelligentes; cum tale testimonium illi perhibeat, et in capite libri, et in fine. An propter personam quam Job gestabat dictum est, hoc est, corporis Domini, quod est Ecclesia, in qua multa infirmorum pars est, non quidem desperatorum, sed tamen adhuc in provectu suo periclitantium, quibus pene commoventur pedes, et quorum paulo minus effunduntur gressus, dum zelant in peccatoribus, pacem peccatorum intuentes? Qui dicunt: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas, et fui flagellatus tota die, et arguitio mea in matutinum (Psal. LXXII, 2-14). Nam hinc potius Job ipse videtur respondere sequentibus versibus.

Respondens autem Job dixit: Quid ergo judicer commonitus et increpatus a Domino, audiens talia, cum nihil sim? id est, quid ergo mihi judicium comparo, cum me commonet et arguit Dominus, si ei contradicam; audiens talia, id est, intelligens quanta justitia et misericordia mecum sic agatur, cum per meipsum utique nihil sim? Quod responsum dabo? id est, quid potero contradicere veritati? Manum ponam ad os meum, id est, tenebo et cohibebo loquacitatem meam. Semel locutus sum; iterum non adjiciam. Nisi in mysterio accipiatur, quomodo semel locutus est Job, qui toties locutus est? Aut quomodo iterum non adjiciet, post paululum locuturus? Sed locutio hic intelligenda est progressus animae in haec exteriora, quo relinquit Deum, et ei resistit. Unde major iste progressus, etiam clamor in Scriptura appellatur, cum dicit Deus clamorem Sodomorum ad se pervenisse (Gen. XVIII, 20). Cui locutioni atque clamori contrarium est beatissimum illud silentium, de quo dicitur, Et silebit sine timore ab omni malignitate. Bene itaque dicit semel se locutum continua quadam locutione in tota vita veteris hominis, cum esset spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Nunc autem manum imponens ori, ne ultra progrediatur, promittit se non adjicere iterum, ne recedat a Deo. Amen.

ÿ