[Ib. IV.]

Verba Eliphaz. Pondus autem verborum tuorum quis sustinebit? Hic ergo dicit se cogi ad loquendum, quia non sustinet dicta ejus. Nonne timor tuus stultus est? Paratus enim ad haec esse debueras, si aliis veraciter suadebas. Nec talia bene timuisti; cum diceres, Timor enim quem verebar, venit mihi (Job III, 25). Et spes tua et simplicitas vitae tuae quasi stultitia: qua ista bona putantur. Fremitus leonis et vox leaenae: ipse diabolus, et superbiae civitas, quae saepe etiam bestiae more a Prophetis ponitur. Et gaudium draconum exstinctum est: superborum et insidiosorum. Myrmicoleon periit, eo quod non haberet escam. Quia in novissimo non erunt, quos inducens comedat. Separabuntur enim pii ab impiis. Hic autem errat, quod ea quae de diabolo audierat prophetata, de Job intelligebat. Myrmicoleon vero accipiendus est, vel quia utrumque in eo est, cum et rapit et occulte persequitur frumenta, quae sublato oculo facit non germinare; vel quia avaris et in terra thesaurizantibus dominatur; vel quia justos persequitur, quasi formicas praeparantes sibi escas aestate ad hiemem, quibus non pascetur, cum boni ab impiis fuerint separati. Et catuli leonum divisi sunt ab invicem. Conspiratio principum civitatis illius dissipata est, qui nati sunt de illa societatis civitate et diabolo; vel quia se invicem vastaverunt. Inde est, Exsurget gens contra gentem (Marc. XIII, 8). Nihil horum tibi accidisset: vel illa damna et orbitas et plaga vulneris; vel te non penetraret dolor animi, quia et te consolareris, si aliis ex corde dixisses, Numquid non capit auris mea ab eo magnifica? Quia ista quae dicit, ex revelatione se dicit dicere. Et spiritus in faciem mihi occurrit. Quasi flatum sensisse vult intelligi: nam negat in consequentibus fuisse figuram. Reminiscendum ita etiam Spiritum in Apostolos descendisse. Quid enim? numquid homo coram Domino mundus erit? Aut haec audisse se dicit; aut dicit ideo se horruisse, quia nemo mundus coram Domino; aut ideo sic vidisse, quia nemo coram Deo ita mundus est, ut Deum ut est videat. Modo mundus secundum perfectionem accipiendus, ut quod superius negat mundum hominem perire, secundum quemdam modum intelligamus. Si contra servos suos non credit. Quod evenit cum diceret Elias, Domine, Prophetas tuos occiderunt: et dicit illi, Reliqui mihi septem millia virorum (III Reg. XIX, 14, 18). Non enim inde septem millia virorum jam munda erant. Nam angeli dicti sunt et Prophetae. Et adversus Angelos suos pravum quid reperit. Vel quod adversus eos dicitur, vel quod ipsi dicunt. Hoc tamen potest etiam de veris Angelis accipi. Habitantes autem domos luteas: quorum conversatio non est in coelis. Percussit illos tanquam tinea. Aut aliqua corruptio percussit eos tanquam tinea, aut Deus eos percussit: vel hac tinea, vel sicut percutit tinea, hoc est, latenter intrinsecus corruptione ab eis ipsis exorta per concupiscentias carnales, hoc est habitatione in domibus luteis. Et a mane usque ad vesperam ultra non sunt. Aut ultra saeculum hoc non sunt, aut a prosperis rebus usque ad tribulationem: poenam enim consecuti sunt. Eo quod non possent sibi ipsis subvenire, perierunt: cum in se habent spem. Interierunt, quia non habebant sapientiam: non in se sperandi.