|
Invoca autem, si quis tibi respondeat. Illis enim
respondetur, qui mundi sunt coram Deo. Etenim stultum perimit ira:
indignatio, qua quisque angitur, tanquam inique sibi aliquid
acciderit, dum non cogitat usque adeo se immundum esse coram Deo, ut
invocanti non Angeli respondere, aut se demonstrare dignati sint.
Qui enim hoc non cogitat, stultus est, et ira irrationabili
interimitur. Aut idcirco Angelos non audire, non videre potest
stultus, quia ira interemptus est, et a zelo occisus. Errantem autem
occidit zelus: ad imitandum peccatores. Ego autem vidi stultos,
radicem mittentes. Stultos nunc impios accipiendum, ut e contrario
sapientia hominis pietas sit, sicut in consequentibus dicitur. Et
conterantur super januas infirmorum: humilium, cum recepti fuerint in
cubiculum a sponso, et stulti foris remanserint (Matth. XXV)?
Quae enim illi congregaverunt, justi comedent. Et de Judaeis potest
intelligi, congregantibus prophetias, quas Gentiles potius
comederunt; et de his qui facientes comedunt quae alii praecipiunt et
non faciunt. Ipsi vero de malis non liberabuntur: quamvis praedicent
non esse facienda. Exhauriatur fortitudo eorum: qua superbiunt
adversus infirmos. Exhauriatur autem, ut jam incipiat laborare. Non
enim prodiet de terra labor: id est de creatura non conquerantur, sed
de se. Sed homo in labore nascitur. Secundum id dictum est,
nascitur, secundum quod in laboriosam vitam ex quieta quisque
convertitur. Pulli autem vulturis altissime volitant. Vultur bene
intelligitur Dominus, quia altitudine prophetiae vidit mortalitatem
nostram, qua descendens pasceretur, convertens nos in corpus suum.
Pulli ergo vulturis, filii sponsi dicti sunt: altissime autem
volitantes, conversationem in coelis habentes (Philipp. III,
20), ut a labore liberentur in quo homo nascitur. Secuti sunt
quippe vocem dicentis, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth.
XI, 28). Possunt et pulli vulturis in malo intelligi aeriae
potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, pascuntur. Quoniam
hujusmodi praevaricatores angeli non sunt perducti ad humilitatem
mortalitatis multum laboriosam, in qua homo nascitur, valde illi
superbiunt, hoc est altissime volitant. Qui dat pluviam super faciem
terrae: tanquam confitentibus faciat misericordiam. Ut non faciat
manus eorum veritatem. Non faciant quod promittunt, minantes dominari
infirmis. In die occurrent illis tenebrae: ut Judaeis, qui Dominum
non cognoverunt quis esset. Aut tanquam in nocte palpabunt in
meridie: sicut videntes signa, tamen dubitant dicentes, Propheta
est; alii, Seducit populum (Joan. VII, 40 12): quando
nec ad lucernam videre voluerunt. Et pereant in bello: in
tentationibus. Et egrediatur de manu potentis infirmus: diaboli.
Sit autem infirmo spes. Illi enim fortes rem hic quaerunt. Beatus
autem vir quem arguit Dominus. In hoc enim errat, quia videtur sibi
Job, quia iniquitatibus suis haec patiatur, cum ex hoc beatus sit,
quia in hac vita cum arguitur, habet corrigendi possibilitatem. Et in
septimo non te tanget malum. Sacramentum sabbati. In fame te
liberabit a morte. Verbo enim alit, et facit firmum ad tentationes.
In praelio vero de manu ferri solvet te: de potestate vinculorum. A
flagello linguae abscondet te: ne sentias contumelias; non ne patiaris.
Injustos et iniquos deridebis: ut sapientia perditionem iniquorum
irridebit (Prov. I, 26). Et feroces bestias non timebis: id
est, Judaeos non timebis; quia tibi Gentes obaudient. Haec autem
de Domino accipienda sunt. Eliphaz hic errat, quia putat de Job
intelligenda, quae ei revelata sunt, cum totum Domino competat.
Quia cum lapidibus agri habebis foedus. Lapides agri, quia in
Gentibus nulla ordinatio Legis fuit, ut quasi de aedificio lapides
essent. Bestiae enim ferae pacatae erunt tibi. Sive de Judaeis,
sive de Gentibus. Deinde scies quod in pace erit domus tua: id est,
Ecclesia. Et filii tui erunt tanquam omnis herba in campo: sine
ariditate. Et venies in sepulcrum tanquam frumentum maturum: post
passionem. Ecce haec ita exquisivimus. Hic auctoritas hujus
prophetiae confirmatur. Tu vero scito temetipsum, quid egeris. Non
enim injuste haec tibi Deus permisit accidere.
|
|