[Ib. VI.]

Verba Job. Sed ut videtur, verba sunt mala. Non enim verba Job de impatientia sunt flagellorum, cum significent dolorem, non peculiarem Job, sed quem habuit de omni genere humano. Sagittae enim Domini in corpore meo sunt. Verba Dei, quibus anima transfigitur, cum cogitur ad confessionem. Quarum furor bibit sanguinem meum. Tollunt enim peccatum. Cum enim incipio loqui, stimulant me. Quod enim loquor, illae cogunt. Quid enim? numquid frustra onager clamabit, nisi escam requirens? ut inde famem patiatur, quia liber esse voluit. Aut bos mugiet, cum habeat in praesepi cibos? Asino cibaria labore bovis praeparantur, sicut Gentibus labore Prophetarum et Apostolorum, qui utique Judaei fuerunt. Itaque haec verba cibum desiderantis sunt, id est auxilium, non impatientis ad dolorem. Numquid potest sine sale edi panis? Quasi ei diceretur, Cur sic ea per figuras dicis? respondet, quia si ex persona sua ea diceret, insulsa essent. Aut est sapor in sermonibus vanis? Vanos sermones hominum dicit; quia panis verba Dei sunt, sed panis coelestis. Sic nec anima mea potest cessare. Quomodo non potest sine sale edi panis, sic nunc ministerium praebeo verbo Dei; propter illud, Quomodo audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Fetidas enim escas meas video sicut est odor leonis. Nam verba mea fetida sunt sicut leo: vel propter superbiam, per quam jactantes putent; vel propter quod amplexantes carnalia, fetorem leonis habent, qui propriis verbis gaudent. Quod si det, et veniat postulatio mea. Postulationem dicit, rem quam petebat. Et spem meam det Dominus Sic enim confidens ob spem post tribulationem venturae consolationis, opportune tentatur. Bene autem spem dicit; quia cum res venerit, jam tentatio non erit necessaria, Sit mihi civitas sepulcrum, super cujus muros saliebam. Societatem illam Babyloniae vult sibi sepulcrum: non ut eum obruat, sed ut sciat quia mortuos tegit quicumque in illa fuerint, de cujus tanquam firmamento et munimine superbiebat. Non parcam. Non enim mentitus sum: verba sunt sancta Dei mei. Quia non alia dixit quam audivit a Deo. Id est de homine generaliter prophetantis, quia auxilio indiget in confessione. Quae est enim virtus mea, ut sufferam? Quod significabat vulnus ejus. Aut quod tempus meum, ut sustineat anima mea? Quia imminente morte terrentur homines, ut convertantur, et confiteantur Deo putredinem peccatorum, cujus consideratione se dicit cogi ad confessionem. Numquid virtus lapidum virtus mea? Duros et impenetrabiles jaculis verborum Dei, qui non moventur ad confitendum. Aut non in ipso confidebam, cum mihi bene esset: id est, cum essem immortalis ad imaginem Dei. Sed adjutorium a me recessit. Factus mortalis volens in me confidere. Et visitatio Domini me despexit. Secundum quod dictum est, Aut filius hominis, quoniam visitas eum (Psal. VIII, 5). Propinqui mei non respexerunt me. Horrui Angelis. Tanquam torrens deficiens. Misericordia enim aliquando inundavit me; et siccavi, et non fui mihi fons. Aut sicut fluctus transierunt me: tanquam sint consolationes potus. Qui me metuebant, nunc irruerunt super me: diabolus cum angelis suis. Perii, et exsul de domo mea factus sum: aut de habitatione coelesti, aut de conscientia. Idcirco foras extra domum suam sedebat. Vias Themanorum videte, semitas Sabaeorum intuemini. Illos significat, qui in temporalibus confidunt, de quibus se, id est, hominem quem significat, dicit non praesumere. Nunc autem et vos insurrexistis in me sine misericordia: putantes beatitudinem hominum, si carnalibus abundent. Quia insultabant, potius quam compatiebantur. Sed videntes vulnus meum, timete. Intelligentes quid significet, timete futuras poenas. Quid enim? numquid aliquid vos petii? aut fortitudine vestra indigeo? Quia coram eo infirmus est, qui eum potest salvare. Docete me, et ego obmutescam. Idcirco enim patientes debuerunt esse ad doctrinam ejus, quia ipsi eum docere non poterant. Sed, ut video, parva veri hominis verba dicitis. Eum dicit verum hominem, qui personam significat agentis poenitentiam, conversione ad Deum, cujus parva verba dicebant. Non enim a vobis auxilium peto. Verus enim homo a Deo petit auxilium. Ille enim verus est qui confitetur. Unde est, Qui facit veritatem, venit ad lucem (Joan. III, 21). Neque enim elocutionem sermonis vestri sustinebo. Dei enim se locutionem dixit sustinere, qua instruatur. Verumtamen super pupillum irruistis. Quod ad vos pertinet, insultare mihi voluistis, quamvis non intellexeritis quid significet. Quia neque Job, quem videbant, insultare debuerant; ideo, Verumtamen. Nunc autem inspicientes vacate mihi: non habentes quod me doceatis. Et rursum justitiae adestote. Quia primo videbantur sibi justitia cogi ad loquendum. Non est enim in ore meo iniquitas; et fauces meae nonne sapientiam meditabantur? Dicit se non Deum accusasse, sed hominem induxisse accusantem iniquitates suas, sicut superius sermo ejus intellectus est. Hanc dicit meditationem sapientiae.