|
Numquid non tentatio est vita humana super terram?
Hic jam apertius ostendit ex cujus significatione superius loqueretur.
Tentationem vero dicit tanquam stadium certaminis, ubi vincit homo,
vel vincitur. Et sicut quotidiani mercenarii vita ejus: temporalem
mercedem exspectantis, ut jam eorum qui justitiae suae fructum in
futurum exspectant, non sit vita super terram. Aut tanquam servus
metuens dominum suum, et consecutus umbram. Quod significat
absconditio Adae a facie Domini, et tectio foliorum de quibus umbra
fit, quam relicto Deo consecutus est homo. Aut tanquam mercenarius
qui exspectat mercedem operis sui. Iste a superiori hoc differt, quod
superior habuit, hic autem habere desiderat ipsa temporalia. Sic et
ego exspectavi menses vanos. Jam ad umbram dixit vanos, id est
temporalia bona. Et noctes dolorum datae sunt mihi: in quibus et lux
amittitur sapientiae, et materies est poenarum. Si dormiero, dico,
Quando dies? et si surrexero, rursum, Quando vesper? Quando
cupiditatem negotii patitur homo in otio, et otii in negotio. Repleor
autem doloribus a vespere usque ad mane: quo occidit a Deo. Unde et
ad vesperam deambulans Deus eos dimisit (Gen. III, 7, 8):
quod significat dolentes, quibus nulla exspectatio est remedii, nisi
mane. De quo dicitur, Mane astabo tibi (Psal. V, 5); id
est, quando post judicium mane Deus revelabitur justis. Unde et
Dominus vespere sepelitur, et mane resurgit (Joan. XIX et
XX). Hanc ergo vitam tanquam lucifero potest comparare. Et
concrescit corpus meum putredine vermium: vermium multitudine.
Infundo glebas terrae, radens saniem. Expressio cupiditatum vel
curarum confessionis, in qua gaudent iniqui; quod ad occasionem
redigunt peccandi, quae alii per poenitentiam confitentur: unde sunt
canes, qui Lazari vulnera lingebant (Luc. XVI, 21). Et
vita mea exilior est quam loquela. Minus enim facio quam loquor.
Recordare ergo quia spiritus est vita mea: id est, in fame
spirituali. Et non revertar ad visibilia. Non me cognoscet oculus
videntis: quia mutabor; ut videntem hic, diabolum accipiamus
invidentem. Oculi tui in me, et non subsisto. Interficis enim in me
vitam carnalem in qua fuit. Tanquam nubes expurgata de coelo: aut per
coelum purgata; quomodo dicimus de ferro purgata: ut hic
significaverit auxilium sibi fuisse de coelo, ut purgaretur: aut certe
ut jam non sit nubes, sed in aerem purum extenuetur, tanquam radiis
solis expurgata, ut obscuritas carnis et sanguinis non sit in coelo.
Non enim caro et sanguis regnum Dei possidebunt, cum corruptibile hoc
induerit incorruptionem, et absorbebitur mors in victoriam (I Cor.
XV, 50, 53, 54). Si enim homo descenderit ad inferos,
ultra non ascendet. Ad hoc ergo recordare, ut non descendas. Et non
revertetur amplius in domum suam: id est, ad requiem suam. Propterea
itaque et ego non parcam ori meo: confitendo, cum tempus est.
Utrumne mare sum ego, aut draco? Non enim sicut impios aut diabolum
repulisti. Quia statuisti super me custodiam: ut non me moveam ad
perturbationem, ut sunt maris termini. Quia dixi, Consolabitur me
lectus meus: carnalia, in quibus requiescebat. Et referam ad meipsum
consolationem in toro meo. Ad te enim debeo referre consolationem
meam. Exterres me per somnia, et per visionem me obstupefacis: per
tribulationes vitae hujus, quae ita somnia sunt, quomodo et bona vitae
hujus somnia. Absolves a spiritu meo animam meam: propter visibiles
terrores, a quibus liberabitur anima metuens venire ad eos. Et a
morte ossa mea repuli. Nam ierant in mortem ossa mea, nisi his
exterritus fortior essem et patiens, quod est ossium firmitas. Non
enim in sempiternum vivam, ut patienter feram. Brevitate vitae, et
metu mortis me correxi. Unde inconvertibilis diabolus, quia non
moritur, sed damnatur. Initium sapientiae timor (Eccli. I,
16), inde est. Discede a me; vana est enim vita mea: quia non
suffero tentationes. Aut quia sensu tuo intendisti in eum: propter
quod rationalis est. Unde illud, Nos autem sensum Domini habemus
(I Cor. II, 16). Rationis vero munus dicit extensionem
intellectus. Et in requie judicabis eum: dignum requie. Usquequo me
non dimittis? vinctum tribulationibus. Neque deseris, donec
deglutiam salivam meam? in dolore ac flagellis contineam et absorbeam
voluptatum fluxus, per tribulationes admonitus. Si ego peccavi, quid
possum tibi facere? Sensus hic est, Si peccavi, nihil possum tibi
facere. An forte loquendo molesti tibi sunt homines? Tu ergo qui
scis sensum, quare constituisti hominem, ut loqueretur adversus te,
ut esset tibi oneri? Si autem peccatum hominis, nec facto nec dicto
tibi nocet, quare non oblivisceris peccatum ejus, sed purgas illud
potius; nisi quia illa quae supra dicta sunt, ad bonitatem tuam
referuntur? Quid est enim homo, quod exaltasti eum? Quae non
intelligentes amici ejus, putaverunt ab eo Deum reprehendi. Si enim
non propterea facis mihi tentationes ut cohibeam fluxos motus meos, ut
mihi ita consulas; quae alia causa est ut corripias hominem? Non enim
nocere tibi potest quia peccat; aut sentis quasi adversitatem loquelae
ejus, cum scias sensum humanum, et utique posses quod tibi adversarium
est non constituere. Et quare non es oblitus iniquitatis meae: si non
ea causa ut mihi prodessent tentationes istae, ut bonitatis tuae sit
totum, et quod me corripis? Nunc autem in terram ibo. Cum enim
purges peccatum meum, restat mihi tamen adhuc in terram ire per mortem
corporalem. Nam evigilabo, et ultra non ero: in hac terra.
|
|