[Ib. VIII.]

Verba Baldad Sauchitis. Misit in manu iniquitates eorum. In manu misit, aut in vindicta, aut supputatione debitores eos, id est peccatores demonstravit. Et restituet tibi vitam justitiae: quae debetur justitiae, id est beatam. Et erunt priora tua minima: in comparatione posteriorum, quae infinita erunt. Aut numquid non hi docebunt te, et referent tibi? Quoniam nonnullorum major est auctoritas. Jam et hic de Christo dicturus audita narrat, quomodo Eliphaz narravit revelationem. Numquid viret scirpus sine aqua? Ita ergo et impii arescent sine misericordia Dei. Adhuc in sua radice consistit, et non metetur: si aquam non habeat. Antequam bibat omnis herba, nonne are scit? nisi bibat: non enim aliquando viruit impius. Atque araneis complebitur tabernaculum ejus: opera inutilia. Jam vero de Judaeis et Domino videtur dicere. Quod si et suffulserit domum suam, non stabit: aut Scripturis sanctis, aut spe promissionis Domini, aut regnum ipsum. Et cum coeperit, non permanebit: sequi Deum; quod Judaeis evenit, qui secuti non sunt incipientes. Humidus enim est ante solem: carnalium fluxu putrescentes. Ante solem vero, sub tribulationibus, ut ante, sub significet, sicut dicimus, Ante me fac. Et de putredine ejus germen ejus ascendet. Nisi enim illi tam mali essent, non per passionem exaltaretur Dominus, qui de illis secundum carnem natus est (Rom. IX, 5). In congregationibus lapidum dormit. Majores enim illum crucifigent. Et in medio lapillorum vivet: humilium, de quibus fuerunt Apostoli. Si deglutietur, locus mentietur eum. Si absconderit quod Filius Dei sit, dicetur quia non est Filius Dei. Opus est ergo ut ipse sese indicet: in hoc enim loco non possunt divina cognosci. De terra autem alterum germinabit: vel Dominus resurgendo, vel alterum genus piorum, id est Christianorum. Dominus enim non probabit innocentem. An, non reprobabit? vel illud, Impium non probabit innocentem? Nec ullum munus: id est, sacrificia quae habebant Judaei. Veracium autem os implebit risu: confitentium. Et tabernaculum impii non permanebit: vel ipsum templum, vel regnum.