|
Posteaquam facta est cum Donatistis nostra Collatio , breviter
commemoravi quae gesta sint, litterisque comprehendi, secundum tres
dies quibus cum eis contulimus: idque opus utile existimavi, quo
quisque commonitus, vel sciat sine labore quid actum sit, vel
consultis numeris, quos rebus singulis annotavi, legat in eisdem
gestis ad locum quodcumque voluerit; quoniam fatigant illa nimia
prolixitate lectorem. Hujus autem operis titulus est, Breviculus
Collationis. Hoc opus sic incipit: Cum catholici episcopi et partis
Donati.
|
|