|
Cum Catholici episcopi et partis Donati,
jussu Imperatoris , disputando inter se gestis apud tribunum et
notarium Marcellinum cognitorem habitis contulissent, multum prolixa
eorumdem gestorum est facta conscriptio, quamvis posset totum multo
brevius agi. Sed qui causam bonam non se habere sciebant, id egerunt
primum quantum potuerunt, ut ne ipsa Collatio fieret, et ut prorsus
causa ipsa non ageretur. Sed quia hoc obtinere minime potuerunt, id
effecerunt multiplicitate gestorum, ut quod actum est, non facile
legeretur. Unde visum est isto breviario cuncta complecti, ut ad
signa numerorum, quae et in isto breviculo, et in ipsis gestis
annotantur, sine difficultate quisque inveniat quod voluerit.
|
|