|
Nono loco, quoniam Cognitor superius dixerat,
de tempore praescribere ut causa non ageretur, non episcopalis, sed
forensis potius esse objectionis, invenit occasionem pars Donati qua
diceret, nihil ergo secum agi publico jure debere, sed tantum divinis
Scripturis. Unde, cum quaesisset Cognitor quid utrique parti de hac
re placeret; responsum est a Catholicis, ut juberet mandatum
catholici concilii recitari, ubi electis disputatoribus agendi modus
injunctus est; ibi posse melius apparere quod non forensibus
tergiversationibus, sed magis divinis testimoniis ageretur. Et
aliquandiu conflictio producta est, cum Catholici instarent recitari
mandatum, illi autem recusarent. Sed postea remotis omnibus
moratoriis contentionibus, recitari mandatum Cognitor jussit.
|
|