|
Decimo loco mandatum catholici concilii recitatum
est , quo electis ad disputandum episcopis, catholicae Ecclesiae est
injuncta defensio adversus criminationes Donatistarum. Hoc mandato
iterum, sicut in superioribus litteris, breviter tota causa
comprehensa est, prius ut causa Ecclesiae quae toto, sicut promissa
est, terrarum orbe diffunditur, a causa Caeciliani qualiscumque illa
fuisset, sic distingueretur, ut ostenderetur malos in Ecclesia, qui
vel ignoranter vel pro unitate pacis tolerantur a bonis, non eis ad
mala consentientibus obesse non posse, similitudinibus evangelicis et
exemplo Prophetarum, et ipsius Domini Christi et Apostolorum, et
episcoporum, et judicio ipsorum etiam Donatistarum propter
Maximianistas: deinde ipsius Caeciliani causa non mala fuisse certis
documentis demonstraretur, quibus et ipse et ordinator ejus Felix
Aptuginensis, quem in concilio suo criminosius accusaverunt,
probaretur esse purgatus. Et caetera quae mandato eodem continentur,
sive de Baptismo, sive de persecutione, quae solet Catholicis
objicere pars Donati. Nam commemorata ibi est iterum, sicut in
superioribus litteris, causa Maximianistarum, qua demonstrarentur
Donatistae suo judicio cuncta diluisse, quae objicere Catholicis vel
de Baptismo, vel de persecutione, vel de communionis contagione
consueverunt. Adjectum est etiam, ut si qua etiam nunc episcopis
Catholicis morarum interponendarum gratia voluissent crimina objicere,
propter finiendam quae prius urgeret causam, audienda et discutienda
postea differrentur. Hoc autem, id est, ut tota causa et
superioribus litteris et isto mandato comprehenderetur, eo consilio a
Catholicis factum est, ne forte, sicut fama jactabat, aliquas
moratorias praescriptiones Donatistae ingerere conarentur; et forsitan
non permissi ab ipsa Collatione resilirent; acta licet breviter
Ecclesiae catholicae causa, in conscriptione gestorum legenda
remaneret, quam timuisse intelligerentur, et ideo noluisse conferre.
|
|