CAPUT XI.

Undecimo loco, cum Cognitor interlocutus esset, in mandato Catholicorum magis divina testimonia quam forensia vincula esse prolata, et jussisset etiam subscriptiones omnium recitari, conflictus exortus est, et aliquandiu productus est, cum Donatistae exigerent eorum praesentiam, qui mandato subscripserant; objicientes quod eis suppositis qui episcopi non fuerint, potuissent fallere Cognitorem, quo praesente subscripsisse legebantur, et quod antiquis cathedris alios episcopos addiderint ut numerus augeretur. Catholici autem, ne sui praesentarentur, resistebant; verentes ne illi tumultum aliquem praepararent, per quem prorsus abrumperetur ipsa Collatio, quam fieri Donatistae nolle omnino videbantur, maxime quando de tempore, quasi jam causa lapsa esset et audiri non posset, praescribere voluerunt. Quem tumultum ideo putabantur nondum fecisse, quia si fieret, videbant non posse imputari Catholicis, qui paucissimi aderant; sed sibi potius, quorum praesens fuerat multitudo. Sed voluntati eorum cedentibus Catholicis, ut omnes qui subscripserant ingrederentur; apparuit postea hoc ideo voluisse Donatistas, quia existimabant non convenisse Carthaginem tot Catholicos, quot subscriptiones ostendebantur. Hoc autem propterea credidisse putati sunt, quia Catholici non ea pompa qua illi Carthaginem fuerant ingressi, et ob hoc eos paucos venisse suspicabantur.