CAPUT XII.

Duodecimo loco ingressis episcopis Catholicis, quorum praesentia petebatur, omnes singillatim recitati, et in medium procedentes, a Donatistis recogniti sunt, vel vicinis suis, vel cum quibus in uno loco erant: et quicumque recitabantur Catholici episcopi ex his locis, ubi non erat pars Donati, satis et ipsis Donatistis notum erat se ibi non habere collegas vel communionem suam, et esse illic Catholicos, vel quos noverant, vel de quibus audierant in suae vicinitate regionis. Ita factum est ut omnino nullius Catholici recitaretur subscriptio, de cujus praesentia dubitarent. Sane cum ventum esset ad nomen Victoriani Mustitani catholici episcopi, et in medium procedens respondisset se habere contrarios duos, Felicianum in civitate Mustitana, et Donatum in loco Turrensi; exegerunt Catholici, ut actis constaret Felicianum in communione esse Primiani: ipsum enim inter alios cum Maximiano damnaverant, damnatorem Primiani et ordinatorem ipsius Maximiani, quem postea in integro honore receperant, nec destruxerant Baptismum in eis quos in Maximiani schismate baptizaverat. Sed ad interrogationem Catholicorum respondere noluerunt, dicentes non debere hoc ab eis exigi. Et cum iterum pressius exigeretur, dixerunt jam internae actionis hoc esse: et secundum eos interlocutus est Cognitor, ut hoc quod coeptum fuerat ageretur, et illud si opus esset postea quaereretur. In ipsa autem dioecesi Mustitana apparuit et ipsos episcopum alium antiquae cathedrae addidisse, quod inani invidia Catholicis objecerant: hoc et in aliis locis eos fecisse, postea declaratum est.