|
Tertio decimo loco, recensitis et
recognitis praesentibus Catholicis qui subscripserant, Cognitor
obtulit petens, ut considentes potius agerent quam stantes.
Donatistae tamen recusaverunt, gratias tamen agentes quod talibus
senibus obtulisset consessum, et in ea recusatione multa dicentes in
laudem suam, et in laudem ipsius Cognitoris; quae legat qui voluerit
in conscriptione gestorum: pertinet enim ad rem, quomodo quem sic
laudaverunt, ut dicerent honorificum, justum, reverentem, benignum,
causam tamen, propter cujus actionem tam multi convenerant, apud eum
agi nolebant.
|
|