CAPUT XIV.

Quarto decimo loco mandatum etiam Donatistarum prolatum et recitatum est , breviter factum, ut hi quos elegerant, agerent velut adversus traditores et persecutores suos. Recitata sunt etiam eorum nomina, cum hoc Catholici fieri petissent, ut constaret utrum apud Carthaginem praesentes subscripserant. Sed Donatistae multo instantius hoc ut fieret Cognitori extorserunt, ut eorum quoque numerus appareret, quod se magna intentione velle monstrabant. In ea sane recitatione inventi sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserunt. Inventus est etiam unus, qui cum suo nomine recitato non responderet, dixerunt eum in itinere esse defunctum. Et cum quaererent Catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere, qui fuerat in itinere defunctus; illi diu fluctuaverunt, perturbati, et nescientes quid responderent. Nam primo dixerunt, non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. Et cum Catholici putassent de alio, id est, de clerico eos dicere, qui pro mortuo subscribere potuit; quaesitum est utrum clericus suo nomine, an illius pro mortuo subscripserit. Sed postea responderunt, ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum octavo calendas junias mandatum fieret: sed quoniam aeger subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. Quo audito Catholici petierunt superiora eorum verba recitari, ut ipsa varietas deprehensa claresceret. Quod cum factum fuisset, et appareret, quaesivit Cognitor, utrum saltem sub Dei testificatione firmarent, eum fuisse Carthagini, quando praesentes praesentibus mandaverunt ut subscriberent. Ubi vehementius perturbati responderunt, Quid, si et alius pro eodem apposuit? Hanc eorum falsitatem deprehensam judicio Dei relinquens, jussit caetera nomina recitari. Quibus recitatis, quaesivit de numero episcoporum partis utriusque. Respondit Officium, nomina donatistarum episcoporum esse ducenta septuaginta novem, annumeratis etiam illis pro quibus absentibus alii subscripserant, computato et illo defuncto. Catholicorum autem omnium praesentium nomina esse constitit ducenta octoginta sex. Viginti enim non subscripserant, qui tamen suam exhibentes praesentiam et in medium procedentes, nisi quos infirmitas corporis illic apud Carthaginem tenuit, praesentibus gestis se mandare et consentire professi sunt. In loco ergo Collationis, hoc est in thermis Gargilianis, quia ipse postea locus placuerat, ex his Catholicis qui mandato subscripserant, et qui praesentes gestis mandaverant, hi soli defuerunt qui illic apud Carthaginem incommoda valetudine tenebantur. Ex his autem quorum nomina Donatistarum subscriptio continebat, non solum illi deerant quos apud Carthaginem aegrotare responderant, sed etiam illi pro quibus absentibus, id est, apud Carthaginem non constitutis alii subscripserant. Quoniam itaque se Donatistae de numerositate jactabant, excepto eo quod Catholicos plures venisse Carthaginem constitit; dictum est a Catholicis, alios episcopos centum viginti non venisse Carthaginem, quod quidam eorum senectute, quidam infirmitate, quidam diversis necessitatibus impediti . Quod cum audissent Donatistae, responderunt, etiam suos multo plures non venisse Carthaginem, et multas esse apud se cathedras viduatas episcopis: cum in sua notaria quam Cognitori dederant, apertissime dixerint usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut nec gravissimos senes aetas et labor potuerit deterrere; eosque solos non venisse, quos adversa valetudo in suis sedibus vel in itinere tenuisset. Sane propter cathedras, quas episcopis vacuas apud se esse dixerunt, responsum est etiam a Catholicis, sexaginta esse, quibus successores episcopi nondum fuerant ordinati. Ac per hoc in istis utriusque partis subscriptionibus, et falsitates in Donatistis constitit fuisse deprehensas, et eorum numerum episcoporum minorem; quandoquidem soli aegroti non venerant Carthaginem, pro quibus tamen in itinere aegrotantibus alii subscripserant, et omnium nomina cum ipsis etiam pro quibus alii subscripserant, ducenta septuaginta novem subscriptio continebat: neque ullo modo credibile sit, multo plures quam centum viginti, hoc est, tertiam partem omnium eorum in suis sedibus aegrotasse potuisse, et ideo non venisse Carthaginem.