CAPUT II.

Secundo loco recitatum est edictum ipsius Cognitoris , quod per provinciam misit, ut convenirentur utriusque partis episcopi, et intra diem calendarum juniarum conferendi causa congregarentur Carthagine. In eo edicto basilicas sine jussione Imperatoris reddidit Donatistis, qui se pollicerentur esse venturos, ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis invitaret. In eodem etiam edicto obtulit eis, ut alium quem vellent cum illo judicem constituerent; juravitque se hoc judicaturum, quod veritas suasisset: et caetera quae ad exhortationem congregationis illorum eodem continentur edicto.