CAPUT III. |
Tertio loco recitatum est alterum Cognitoris edictum , quod proposuit jam praesentibus apud Carthaginem utriusque partis episcopis, qui locus et qui modus Collationis futurus esset, supra dicto die itidem commemorato et constituto: et admonuit ut ei pars utraque rescriberet, utrum placerent quae comprehendit edicto. |