|
Quarto loco, cum partis Donati episcopi
exigerent proponi sibi ab adversariis qua causa fuissent congregati;
Cognitor distulit, ut ex ordine prius omnia recitarentur, quae ante
diem Collationis acta fuerant. Et recitata est notaria Donatistarum
, in qua dixerunt, non sibi placere quod in edicto suo posuit, ut hi
soli ex episcopis convenirent ad Collationis locum, quos ad ipsam
causam peragendam caeteri delegissent, qui omnes triginta sex
complebantur, decem et octo hinc, et decem et octo inde; id est,
septem qui inter se disputarent, et alii septem qui concilio, si opus
esset, adhiberentur, et alii quaterni qui gestis custodiendis et
conscribendis praeessent: sed petiverunt se omnes potius, qui
venerant, adesse debere; ut eorum numerus appareret, dicentes quod
eos adversarii paucos esse mentiti sint. Ibi dixerunt ita se omnes
venisse usque ad gravissimos senes, ut hi soli deessent, quos adversa
valetudo corporis impedisset: et caetera quae ipsa notaria
continentur.
|
|