|
Quinto loco recitatae sunt litterae
Catholicorum, quas rescripserunt Cognitori , sicut edicto
commonuerat, insinuantes consentire se ad omnia quae illo edicto
fuerant ordinata. In eisdem litteris etiam se obstrinxerunt, et
polliciti sunt, quod si in parte Donati veritas eis demonstraretur
Ecclesiae, non se illic episcopalem honorem quaesituros, sed
consilium eorum secuturos pro salute christiana: si autem in sua
communione potius veritas ostenderetur Ecclesiae, honores episcopales
eis non se negaturos: et hoc a se fieri bono pacis, ut intelligerent
hi quibus hoc praestaretur, quod in eis Catholici non christianam
consecrationem, sed humanum detestarentur errorem. Quod si plebes
duos in una Ecclesia episcopos ferre non possent, utrisque de medio
recedentibus, singuli constituerentur episcopi, ab eis episcopis
ordinandi, qui in suis plebibus singuli invenirentur. In eisdem
litteris commemorata est etiam causa Maximianistarum, ex quibus a se
damnatis propter pacem partis Donati quosdam in honoribus integris
susceperunt, et ab eis datum in sacrilego schismate Baptismum non
resciderunt: et caetera quae in memoratis litteris continentur.
|
|