CAPUT VII.

Septimo loco recitatae sunt litterae Catholicorum ad Cognitorem datae , quibus Donatistarum notariae responderunt, concedentes eis quod petierant, ut universi qui venerant praesentes essent in eo loco ubi erat futura Collatio: cum tamen illic ex Catholicis episcopis illi soli adessent, quos edicto suo Cognitor definierat; ut si aliquis tumultus existeret, quod Catholici valde metuebant, non illis imputaretur qui paucissimi adessent, sed eis potius qui multitudinem suam praesentem esse voluissent. In eisdem litteris etiam tota ipsa causa comprehensa est, ut ostenderetur Ecclesia catholica non esse pars Donati, sed illa potius quae per totum mundum fructificaret et cresceret, incipiens ab Jerusalem secundum sacram Scripturam (Luc. XXIV, 47): et quia nihil ei praejudicarent quicumque in ea mali fuissent, divino in fine judicio separandi: et quia nec in ipsum Caecilianum majores eorum aliquid probare potuerunt, qui judiciis ecclesiasticis , et maxime Imperatoris apud quem ab eis fuerat accusatus, innocens inventus et pronuntiatus est. Et quia de jussionibus imperatorum quae pro Catholica constituuntur, solent facere invidiam; commemoratum est etiam de sancta Scriptura, reges decrevisse in regno suo gravissimas poenas eis qui blasphemassent Deum (Dan. III, 96). Commemorata est etiam causa Maximianistarum, quos et judiciis ipsi publicis insectati sunt, et ex quibus damnatis quosdam in honoribus integris susceperunt, nec ab eis in schismate datum Baptismum destruxerunt; quod eos quibus dilationem dederunt Maximiano communicantibus, dixerunt illius contagio non fuisse pollutos: et caetera quae eisdem litteris continentur. Haec autem omnia ideo ibi commemorata sunt, ne forte si secum cogitassent Donatistae, et viderent quam malam causam haberet pars Donati, ad hoc voluissent, omnes qui venerant, ingredi locum Collationis, ut pax atque unitas fieret.