|
Octavo loco, cum Cognitor inquisisset
utrum sicut a Catholicis videbat, ita etiam a parte Donati electi jam
essent qui susceptam causam peragerent; responsum est a parte Donati,
quod jam esset acta a Catholicis causa, antequam esset confligentium
statuta persona: propter illas Catholicorum litteras quae totam causam
breviter continebant. Deinde instare coeperunt, ut prius ageretur de
tempore, de mandato, de persona, de causa, tunc ad negotii merita
veniretur. Et cum Cognitor interlocutus esset, nihil de causa esse
mutilatum; et rursus inquisisset utrum de constituendo numero
disputantium edicto ejus paritum fuerit, quia per hos oporteret agi
omnia quae agenda essent: coeperunt Donatistae agere de tempore,
quoniam causa ipsa agi non posset, quia dies praeterisset. Quarto
decimo enim calendarum juniarum die completi fuerant quatuor menses ex
die edicti Cognitoris quod ad provinciam miserat, sicut interrogatum
respondit Officium. Et quoniam intra quatuor menses agi causam
praeceperat Imperator, ideo diem jam transisse dicebant, et petebant
ut tanquam in contumaces Catholicos sententia proferretur: quasi
Catholici absentes essent, aut Donatistae aliquando ad agendam causam
illis absentibus intravissent, aut admoniti Catholici vel evocati
defuissent. Ista ergo calumniose et tergiversatorie, quae nec in foro
jure agerentur, dicebant, nolentes ut aliquid ageretur. Sed ad hoc
eis respondit ipse Cognitor, quod in calendas junias pars utraque
consenserit, quamvis etiamsi quaelibet pars adhuc usque non
occurrisset, duos alios menses superesse potuisse, quos Imperator
adjunxit trinis edictis fuisse servandos.
|
|