|
Primo loco, cum die intermisso ad
memoratum locum, sicut placuerat et constitutum fuerat, conveniretur,
obtulit consessum iterum Cognitor, deprecans ut fieret. Et mox
Catholici consederunt: Donatistae autem recusaverunt. In qua
recusatione inter caetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi esset
cum talibus non sedere (Psal. XXV, 4). Ad hoc Catholici, ne
morae fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii
diei Collatione. Tunc ergo etiam ipse Cognitor stando se cogniturum
esse respondit.
|
|