|
CAPUT PRIMUM. |
1. Tertio die Collationis, id est, sexto idus junias, ingressis partibus, primo loco, utrum edita eis gesta fuerint, Cognitor inquisivit. Respondit Officium, se ante diem quam promiserat edidisse, quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. Et recitatae sunt cautiones, quibus constitit Catholicos accepisse gesta octavo idus junias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die, tertia. |