CAPUT X.

19. Ad haec Donatistae, cum validissimis Scripturarum documentis et exemplo suo de Maximianistis respondere non possent: ad illud quod jam peractum fuerat redierunt, dicentes mundum non bene intelligi Ecclesiam, in qua simul et triticum et zizania jussa sunt crescere: cum Catholici et tot testimonia divina jam commemorassent, quibus ostenderetur mundus etiam in bona significatione positus, et in ea non nisi Ecclesia posset intelligi; et quomodolibet acciperetur mundus, quando utrumque semen per mundum cresceret, non debere propter zizania totius mundi triticum deseri. Cum ergo haec jam dicta fuissent, et quaestio ipsa jam terminata videretur; ad eam rursus summa inopia redierunt, eadem per eadem replicantes, quaerentes quomodo potuerit diabolus in Ecclesia seminare zizania. Deinde calumniantes, quod duas Ecclesias Catholici dixerint; unam quae nunc habet permixtos malos, aliam quae post resurrectionem eos non esset habitura: veluti non iidem futuri essent sancti cum Christo regnaturi, qui nunc pro ejus nomine cum juste vivunt tolerant malos.

20. Ad haec Catholici responderunt, etiam ipsos jam fuisse confessos, esse in Ecclesia vel occultos malos: et vicissim quaesierunt quomodo eos in Ecclesia diabolus seminaverit; quod illi quasi fieri non posset, de zizaniis requirebant. Repetierunt etiam Catholici testimonium Cypriani, qui eamdem evangelicam similitudinem non aliter intellexit, quam ut in Ecclesia diceret esse zizania, nec latere, sed cerni (Epist. ad Maximum). Contra quod testimonium illi omnino nihil ausi fuerant respondere; cum auctoritatem Cypriani tanti habeant, ut per illam conentur defendere quod male de iterando Baptismo sentiunt et faciunt. De duabus etiam Ecclesiis calumniam eorum Catholici refutarunt, identidem expressius ostendentes quid dixerint, id est, non eam Ecclesiam quae nunc habet permixtos malos alienam se dixisse a regno Dei, ubi non erunt mali commixti; sed eamdem ipsam unam et sanctam Ecclesiam nunc esse aliter, tunc autem aliter futuram; nunc habere malos mixtos; tunc non habituram: sicut nunc mortalem, quod ex mortalibus constaret hominibus; tunc autem immortalem, quod in ea nullus esset vel corpore moriturus: sicut non ideo duo Christi, quia prior mortuus postea non moriturus. Dictum est etiam de homine exteriore et interiore, quae cum sint diversa, non tamen dici duos homines: quanto minus dici duas Ecclesias, cum iidem ipsi qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi moriuntur, tunc nec mixtos malos habituri sint, nec omnino morituri? De ipso quoque numero, quoniam Donatistae Scripturarum testimonio unam Ecclesiam commendaverunt, velut contra duas quas Catholicos affirmasse jactabant; responsum est a Catholicis, etiam multas Ecclesias in Scripturis inveniri dictas, et septem ad quas Joannes scribit (Apoc. I), quae tamen multae illius unicae membra esse intelligerentur: ut hinc appareret multo minus sibi debere objici duas, cum eamdem ipsam unam dixerint non talem nunc esse qualis in resurrectione futura esset, quandoquidem apostolicis Litteris non objiciantur multae, ex quibus ipsa una constaret. Ad haec Donatistae rursus eadem replicare non destiterunt, insuper adjicientes et invidiose jactantes, quod Ecclesiam mortalem Catholici dixerint; et ideo negantes eam mortalem esse, quia Trinitas immortalis est, cujus gratia consecratur Ecclesia; et quia Christus ideo pro ea mortuus sit, ut eam faceret immortalem: quasi Catholici dixerint non eam fieri immortalem gratia Dei, et effuso pro ea sanguine Salvatoris: sed tempora esse discernenda dixerunt, praesens videlicet quo moriuntur omnes sancti, sicut mortuus est ipse Christus; et futurum, quo resurgent, et nullo morituro vivent cum illo qui jam resurrexit.