CAPUT XI.

21. Haec inter eos cum agerentur, et quamvis manifesta atque dilucida Donatistis certantibus superflua replicarentur; promisit Cognitor de his se quae satis audisset extrema sententia judicaturum, et jussit illud agi potius, unde exstiterit prima causa discidii. Tunc Donatistae urgere coeperunt, ut de his quae audisset primitus judicaret. Quod cum etiam Catholici exigerent, et ille in eo quod dixerat permaneret, juberetque illud agi potius, ut causa primi discidii monstraretur; petierunt Catholici, ut quae offerebant recitarentur. Quod cum fieri praecepisset, obnixius Donatistae resistere coeperunt, et cogere ut jam de cognitis judicaret, eadem quae transacta fuerant repetentes; et addentes, quod omnino judicare de illa causa non deberet, quam volebat agi recitatione eorum quae a Catholicis oblata fuerant recitanda: dicentes hujus causae Christum judicem esse debere; et invidiam facientes Catholicis, quod hominem petiverant judicem; dicentes etiam solita de persecutionibus quas perpeti viderentur. Ad hoc Catholici responderunt, nec de homine judice postulato eos debere facere invidiam, qui et de causa Maximianistarum judicaverunt, nec eam Christo judici servaverunt; et ipsam Caeciliani causam primitus ad hominem, hoc est, ad imperatorem Constantinum accusantes miserunt: nec de persecutionibus, quod aliquid ab imperatoribus pro Ecclesia Catholici peterent, cum eorum Circumcelliones ducibus clericis tam horrenda mala committerent. Ubi frustra responderunt, nihil hoc ad sacerdotes pertinere; cum clericis ducibus illi talia fecisse asserebant.

22. Ibi etiam cum dictum esset, quod calce et aceto humanos oculos persecuti sint, in quo scelere diabolum crudelitate pervicerunt, qui hoc in sancti viri carne non fecit, quam in potestatem acceperat affligendam (Job II); hic Donatistae quaesierunt, utrum qui faciunt, filii essent diaboli, an qui patiuntur: quasi Catholici aliud quam passiones suas dixerint immanissimas a clericis et Circumcellionibus eorum. Verumtamen etiam hic non praetermiserunt Catholici, occasione oblata, eis Maximianistas objicere; et dixerunt secundum eorum sententiam meliores esse Maximianistas, quos apud tres vel eo amplius proconsules persecuti sunt. Illi enim si passi sunt, victi fecerunt . Et urgebant Catholici, ut responderent, utrum ex ipsis quos damnaverunt et persecuti sunt, non susceperint Felicianum, et utrum non eum habeant in collegio suo. Ad quod illi objectum sicut semper omnino obmutescentes, in aliud ierunt, objiciendo Catholicis, quod diabolum defendissent; quia dixerant cum sancti Job oculis pepercisse, unde illum isti crudelitate vicissent. Et susceperunt accusare diabolum velut defensum a Catholicis, dicentes cum magis crudeliter in carne Job oculis pepercisse, ut manerent ad spectaculum vulneris, quod universo corpori inflixerat. Quod multum mirum est, quare hoc pro magno dicere voluerint, nisi forte ut intelligerentur pie fecisse, qui oculos in hominibus persecuti sunt, ne cruciarentur videndo vulnera sua, quae ab eis per totum corpus acceperant.

23. Sed cum iterum Donatistae persecutiones quas patiuntur exaggerantes, suorum quasdam mortes commemorarent in oppido Bagaiensi; responsum est a Catholicis, eos hoc passos esse dum eorum violentiae resisteretur, quam et judici inferre conati sunt. In illo oppido commemoraverunt Catholici ab eis horrenda esse commissa, ita ut etiam basilica esset incensa, et in ignem missi codices sancti. Mortes autem illorum magis esse ex consuetudine quam habent, ut se ipsi praecipitent. Cumque his Donatistae respondentes exaggerarent identidem velut persecutiones quas paterentur, tanquam ex his fructibus suos adversarios malam esse arborem jactitantes, et petentes identidem ut de agro et zizaniis et de una et immortali Ecclesia judicaretur; contra autem Catholici fructus eorum commemorarent schismata et rebaptizationes, et quod ipsi primitus majores suos apud Imperatorem accusassent, atque in hujusmodi mutuis objectis diu conflictio versaretur: maluit Cognitor haec omnia cohibere, promittens de his judicium posteriore sententia. Et recitari jussit quod a Catholicis oblatum jam legi coeperat et fuerat interruptum Sic peracta est causa Ecclesiae, quam magnopere Catholici curaverant a Caeciliani causa distinguere; quoniam ei non posset cujuslibet praejudicari criminibus, quae contra omnes humanas criminationes tot testimonia divina meruisset. Ex hoc jam coepit agi etiam causa Caeciliani.