CAPUT XII.

24. Quinto ergo loco haec acta sunt. Recitatae sunt duae relationes Anulini proconsulis ad Constantinum imperatorem: una quae jam superius erat recitata (Supra, n. 8), qua ostendit majores Donatistarum, id est, de parte Majorini, dedisse sibi chartas criminum Caeciliani, et postulasse Constantino mittendas, seque illas memorato imperatori misisse: altera autem qua ostendit ex ejusdem imperatoris jussione denos ex utraque parte, ad agendam causam, ut mitterent, eos se convenisse, atque illos promisisse facturos. Tum deinde lectae sunt etiam litterae supra dicti imperatoris ad episcopos datae, ubi eis causam Caeciliani injunxit audiendam . Atque inde ex ordine legi coepit etiam episcopale judicium Melchiadis Romani episcopi et aliorum cum illo Gallorum et Italorum episcoporum, in eadem urbe Romae factum, cujus judicii prima parte, id est, gestis primi diei recitatis, ubi accusatores Caeciliani qui missi fuerant, negaverunt se habere quod in eum dicerent; ubi etiam Donatus a Casis-Nigris in praesenti convictus est, adhuc diacono Caeciliano schisma fecisse Carthagine; de Carthaginis enim schismate exorta est adversus Ecclesiam catholicam pars Donati: ubi etiam promiserunt iidem adversarii Caeciliani alio die se repraesentaturos, quos causae necessarios subtraxisse arguebantur; et hoc mentiti, ulterius ad judicium accedere noluerunt: hac ergo judicii parte recitata, cum coepisset recitari quid alio die gestum sit; interruperunt Donatistae, et petere instantissime coeperunt, ut prius ea quae offerebant recitarentur, asserentes non esse ordinis, ut prius absolutio Caeciliani, quem nondum accusaverant, legeretur; et de hoc aliquanto diutius conflixerunt: cum Catholici dicerent, non debere interrumpi quod legi jam coeperat, donec ejusdem judicii omnia gesta terminarentur; illi autem e diverso assererent, ea quae interrumpebantur, nec incipi debuisse ut legerentur, quoniam non competeret prius defendi hominem quam accusari. Ad hoc Catholici respondebant, cum causa schismatis a Cognitore quaereretur, petisse ut illa legerentur, quae oblata fuerant ad legendum, cum ageretur de persona petitoris. Duas itaque ob res illa voluisse recitari; ut appareret eos primitus in hac causa hominem judicem postulasse, qui faciebant Catholicis invidiam, quod in hac Collatione homo cognitor residebat; et ut petitoris persona constaret: et quoniam legi coepta fuerant, non debere interrumpi, sed usque ad finem recitando perduci. Inter haec Cognitor, cum hoc primo voluisset, quod a Catholicis petebatur, ut ea quae recitari coeperant finirentur; postea tamen ei Donatistae extorserunt, ut ea quae ipsi offerebant dilatis illis legi permitterentur.