|
25. Tunc Donatistae aliquantum
praelocuti sunt, quod Mensurius qui fuerat ante Caecilianum
Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tempore persecutionis tradiderit
persecutoribus sanctas Scripturas. Et hoc ut probarent, legerunt
ejus epistolam ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat
primatum episcoporum Numidiae. In qua epistola videbatur Mensurius
velut de suo crimine confiteri: qui tamen non scripserat se sanctos
codices tradidisse, sed potius ne a persecutoribus invenirentur
abstulisse atque servasse; dimisisse autem in basilica Novorum
quaecumque reproba scripta haereticorum, quae cum invenissent
persecutores et abstulissent, nihil ab illo amplius postulasse.
Verumtamen quosdam Carthaginensis ordinis viros postea suggessisse
proconsuli, quod illusi fuerant qui missi erant ad Christianorum
Scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerant nisi nescio
quae ad eos non pertinentia; ipsas autem in domo episcopi custodiri,
unde deberent proferri et incendi: proconsulem vero ad hoc eis
consentire noluisse. In eisdem etiam litteris lectum est, eos qui se
offerrent persecutionibus non comprehensi, et ultro dicerent se habere
Scripturas, quas non traderent, a quibus hoc nemo quaesierat,
displicuisse Mensurio, et ab eis honorandis eum prohibuisse
Christianos. Quidam etiam in eadem epistola facinorosi arguebantur et
fisci debitores, qui occasione persecutionis vel carere vellent onerosa
multis debitis vita, vel purgare se putarent, et quasi abluere
facinora sua, vel certe acquirere pecuniam, et in custodia deliciis
perfrui de obsequio Christianorum. Crimen tamen Donatistae non
ingerebant Mensurio, nisi de codicibus traditis: mentitum eum quippe
dicebant, quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum suum
tegere voluisse; quamvis et ipsam fictionem criminarentur. Recitarunt
etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eumdem Mensurium pacifice
data, ubi et ipse narravit, in Numidia persecutores quae egerint: et
qui comprehensi et Scripturas sanctas tradere nolentes, et multa mala
passi et gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt: eosque
honorandos pro martyrii sui merito commendavit, laudans eos non
tradidisse Scripturas sanctas, illius mulieris exemplo, quae duos
exploratores in Jericho, in quibus figurarentur duo Testamenta,
Vetus et Novum, tradere persecutoribus noluit (Josue II). Quod
quidem exemplum si sub hac figura est intelligendum, Mensurium potius
adjuvabat. In suis enim litteris Mensurius reprehendebat eos qui
Scripturas sanctas, quamvis eas non traderent se tamen habere
faterentur; quod mulier illa non fecit. Neque enim eos exploratores
qui quaerebantur, apud se esse confessa est, sed negavit. Scripsit
etiam Secundus, et ad se ipsum missos a curatore et ordine centurionem
et beneficiarium, qui peterent divinos codices exurendos, eisque
respondisse, Christianus sum et episcopus, non traditor. Et cum ab
eo vellent aliqua ecbola , aut quodcumque accipere; neque hoc eis
dedisse, exemplo Eleazari Machabaei, qui nec fingere voluit suillam
carnem se manducare, ne aliis praeberet praevaricationis exemplum
(II Machab. VI, 21-28). Hae litterae Mensurii et
Secundi donec legendo terminarentur, Catholici patienter audierunt;
quamvis testati fuerint eas esse familiares, nec ad causam Ecclesiae
pertinere.
|
|