CAPUT XIV.

26. Cognitor ergo commonens Donatistas, ut patientiae vicem redderent, jussit perlegi quae oblata a Catholicis jam ex parte fuerant recitata. Hic Donatistae poposcerunt, ut prius etiam legeretur quod de causa Caeciliani offerebant. Hoc quoque sine ulla difficultate Catholicis permittentibus, et commendantibus quam patienter hoc permitterent, ut hoc eis et illi rependerent; jussit quod offerebatur Cognitor recitari. Et recitatum est a Donatistis concilium ferme septuaginta episcoporum contra Caecilianum apud Carthaginem factum, ubi eum absentem damnaverunt, quod ad eos venire noluerit; tanquam a traditoribus ordinatus, et quia cum esset diaconus, victum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. Nominati sunt etiam quidam collegae Caeciliani qui traditores asserebantur publicis gestis, quae tamen gesta non legebantur. Inter hos autem maxime Felix Abtugnensis acerbius accusatus est, ita ut fons malorum omnium diceretur. Deinde sententiae a singulis dictae sunt, primitus a Secundo Tigisitano, qui eorum princeps fuit; deinde a caeteris: quibus expresserunt se Caeciliano et collegis ejus non communicare. Hoc itaque concilio recitato Catholici responderunt, illas litteras Mensurii et Secundi ad invicem datas, satis demonstrasse pacatos; nihil postea criminis de facto Mensurii vel accusatum vel judicatum: concilium vero quod contra Caecilianum factum legerant, non quidem habere consulem et diem, sed hinc se nullum crimen objicere, quod magis negligentiae quam fraudis esse potuerit.