|
27. Sed obtulerunt iidem Catholici aliud
concilium sub eodem Tigisitano habitum in civitate Cirtensi , cujus
consul et dies cum legeretur, Donatistae dixerunt, nec consulem, nec
diem talia solere habere decreta. Hic Catholici responderunt,
illorum esse istum forsitan morem, qui concilia sua nollent in aliqua
falsitate convinci; Catholicorum autem concilia consules et dies
semper habuisse. Deinde coepit identidem concilium, quod Catholici
attulerant, recitari, ubi Secundus quosdam de quorum traditione
audierat, et singillatim interrogabat, et eos confessos a consessu
removebat. Quod eo modo recitabatur, ut cum ex Cirtensi concilio
lecta esset confessio traditorum, legeretur etiam de concilio
Carthaginensi nomen ejus velut traditoris in Caeciliani causa
damnati. Deinde ventum est ad ipsius Secundi Tigisitani a Purpurio
Limatensi crimen objectum; cui Purpurio idem Secundus occisos ab eo
in carcere Milei filios sororis ejus objecerat: ubi ille vicissim ei
crimen traditionis objecit, dicens detentum eum fuisse a curatore et
ordine ut Scripturas daret, nec eum potuisse dimitti nisi aliquid
tradidisset. Hoc autem quod ei objecit Purpurius, detentum eum
fuisse a curatore et ordine ut Scripturas daret, idem Secundus in
litteris quas Mensurio rescripserat, pene confessus est, ubi ait
missum ad se fuisse a curatore et ordine centurionem et beneficiarium,
et a se Scripturas petitas, vel quaelibet ecbola; quae quidem se non
tradidisse dixit: sed cum ipse illic commemoraverit tot martyres, qui
cum tradere noluissent, excruciati et occisi sunt; quomodo ipse
detentus et convictus et nolens aliquid tradere, nihil pati et dimitti
potuerit, nec Mensurio scripsit, nec Purpurio respondit. Non enim
centurioni et beneficiario dixit se Scripturas non habere, sed
respondit se omnino non tradere. Quod illi auditum quomodo illo
dimisso renuntiare potuerint sine suo exitio, non apparet; praesertim
quia idem Secundus non quoslibet infimos, sed etiam patresfamilias,
cum hoc idem persecutoribus respondissent, crudelissimis mortibus dixit
occisos. Sed de hac re Catholici nullum Secundo crimen objecerunt:
sed tantummodo quod ei Purpurius objecit, et propter quod pacem, ne
schisma fieret, omnia illa Deo dimittens, cum traditoribus fecit,
recitari voluerunt, ut quales homines in absentem Caecilianum
sententias dixerint, appareret.
|
|