CAPUT XVI.

28. Hoc autem recitato, petierunt Catholici, ut etiam illa quae dilata fuerant, legerentur, de concilio Carthaginensi, in quo lectum fuerat absentem Caecilianum a multis episcopis fuisse damnatum. Hoc illud concilium, quia Catholici recitaverant relationes Anulini proconsulis , quibus appareret chartas criminum Caeciliani Constantino imperatori esse transmissas: quod utique agentes confirmaverunt a majoribus suis Caecilianum apud Imperatorem accusatum. Responsum est autem a Catholicis, illud Carthaginense concilium sic non praejudicare absenti Caeciliano, quemadmodum non praejudicavit absenti Primiano concilium eorum, a quibus in Maximiani causa damnatus est; quoniam magis tenuit pars Donati, quod actum est postea pro Primiano, quam illius concilii auctoritatem quo fuerat ante damnatus: sic ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea gestum est. Hic Donatistae de Maximiani causa coarctati dixerunt, nec causam causae, nec personam praejudicare personae. Quam sententiam in ore habere solent omnes Catholici, cum Donatistae aliorum crimina aliis objicientes suam separationem defenderent, et orbem christianum nescio quibus Afrorum criminibus accusarent. Nam et ista Collatione totum quod egerant Catholici, ut Ecclesiae causam a causa Caeciliani distinguerent asserentes in Ecclesia permixtos malos non obesse bonis, nec eos suis maculare peccatis, hoc utique egerant, ut nec causa causae praejudicaret, nec persona personae. Quod ab adversariis dum aliud ageretur, voce apertissima confirmatum est. Sed Cognitor cum quaesisset quid de Carthaginensi concilio Catholici responderent; iterum responderunt non esse contemnendam similitudinem causae Primiani, quia et Dominus Christus Judaeos de factis eorum convincens perducebat ad verum.

29. Deinde Donatistae longa prosecutione agebant, ut ex illius auctoritate Carthaginensis concilii confirmaretur Caeciliani damnatio, quod ad tot sacerdotes venire noluerit; quasi non et Primianus ad eos a quibus damnatus est, cum eorum factionem cognosceret, simili voluntate non venerit; et quod non exspectaverit Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur; cum aliud habeat Ecclesiae catholicae consuetudo, ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum Ecclesiae Carthaginis ordinent: sicut nec Romanae Ecclesiae ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de proximo Ostiensis episcopus. Hoc autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio quando instituerunt, Ecclesiae catholicae praejudicare conabantur: quae consuetudo si antiqua esset, hoc ipsum objecissent Caeciliano, quando eum absentem damnaverunt. Dixerunt etiam scripsisse Optatum, quod Caecilianus dixerit, Si traditores sunt qui me ordinaverunt, ipsi veniant, et ordinent me . Quod quidem si dictum est, ideo dici potuit ad illos irridendos, quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat ordinatores suos non esse traditores. Non enim ait quia traditores sunt; sed, si traditores sunt: ut innocentia eorum probanda restaret, ubi probari recte potuisset.

30. Ad haec, et si quae alia prolixa prosecutione dixerunt, breviter responderunt Catholici, non sufficere ad causam Caeciliani Carthaginense concilium, ipsos etiam judicasse, qui eam ad Imperatorem accusando miserunt; et sic demonstrarunt hoc potius esse exspectandum, quo res pervenerit usque ad Imperatoris sententiam, cui eamdem causam mittendam duxerunt. Hoc enim Catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis amputatis, illa potius legerentur, quibus lectis olim causa finita, et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius appareret. Quae Donatistae ut legerentur, omnino nolentes, quidlibet aliud interponendo impediebant. Nam cum Cognitor quaesisset, utrum prius esset factum Carthaginense concilium, et postea missa fuerit ad Imperatorem causa Caeciliani; dixerunt Catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet, ad utrumque se respondere: quia si prius causa ad Imperatorem missa est, quo exitu terminata sit exspectari oportere; si autem postea, nihilominus non istorum, sed illius judicium esse quaerendum, quo eam post judicium suum mittendam putarunt. Sed cum multa Donatistae insererent de consule et die, cur in suorum majorum concilio non legeretur, ne hinc falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur, legi volentes etiam concilium Cypriani, ut hoc probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur (neque enim Catholici in eo causam suam constituerant, quando ad utrumque responderant, sive prius, sive posterius esset illud concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant); jussit Cognitor, Catholicis instantibus, ut ista potius quae dilata fuerant, legerentur.