CAPUT XVII.

31. Tunc Donatistae aliam quaestionem interposuerunt morarum plenissimam, sed revera in qua pro se laborare voluerunt, si possent ostendere quod volebant: illud scilicet Cirtense concilium falsum esse, ubi lectae fuerant confessiones traditorum invicem sibi ignoscentium ne schisma fieret; quia ipsi legebantur inter caeteros contra Caecilianum absentem sententias protulisse. Hoc ergo falsum demonstrare conantes, multa dixerunt; sed alia levia esse ipsi judicantes, duo quaedam in ea quaestione multum commendaverunt, et in eis multum immorati sunt: unum, quia contra ecclesiasticam consuetudinem ipsum Cirtense concilium diem et consulem haberet; alterum autem, quod persecutionis tempore non posset concilium congregari. Exigebant ergo Donatistae a Catholicis, ut vel alia concilia proferrent antiqua episcoporum, ubi ostenderent consules et dies etiam conscriptos, vel de ipsis sanctis Scripturis tale aliquid recitarent. Ubi Catholici cum viderent de re inanissima moras mirabiles et inexplicabiles interponi; (quis enim eos hinc falsitatem crederet objecturos, ubi ad majorem diligentiam temporum attestatio praenotata legeretur, ne forte per hanc esset aliquando necessaria indagatio veritatis? quis ergo eos crederet hoc objecturos, ut praepararet antiqua concilia, quibus hanc consuetudinem demonstraret? aut quis tunc iret et vetusta ecclesiastica archiva revolveret?) cum hoc viderent Catholici, et in Melchiadis concilio diem et consulem demonstrabant, et de ipsis sanctis Scripturis commemoraverunt Prophetas indicia antiquissimorum temporum suis litteris praenotasse, quoto anno, cujusque mense anni, quoto die mensis factum esset super eos verbum

Cognitor autem illud de die et consule objectum contemnendum et removendum existimans, jussit gesta apud Melchiadem habita caetera recitari: et recitata sunt. Quibus apparuit omnium qui tunc consederant episcoporum sententiis et ipsius Melchiadis, Caecilianum absolutum atque purgatum: Donatum vero damnatum, qui praesens in prima fuerat actione convictus; ille scilicet Donatus a Casis-Nigris, quem praesentem fuisse tunc constitit.

32. Sed hoc recitato, cum quaereretur a Donatistis quid responderent ad illud Cirtense concilium, eo redierunt, conantes falsum esse monstrare. Tum dixerunt tempore persecutionis congregari non potuisse concilium. Quod Cognitor non contempsit, et validum existimans, a Catholicis responsionem poposcit; atque inter haec quaesivit, unde probaretur tempus fuisse persecutionis. Tunc Donatistae protulerunt martyrum gesta, ubi auditi et pro confessione passi sunt. Jussit etiam Cognitor computare Officium, et renuntiare, consideratis utriusque consulibus et diebus, et qui de concilio Cirtensi, et qui de gestis martyrum legebantur: quia dictum fuerat a Catholicis, post illorum martyrum passionem, unde persecutionis tempus probabatur, prope annum consecutum fuisse usque ad consulem et diem concilii Cirtensis. Responsio autem computantis Officii mensem interfuisse suggesserat. Voluerunt ergo Catholici de tabulis tolli quod dixerant, ut hoc solum gesta retinerent quod Officium responderat; hoc enim verius esse crediderant. Sed Donatistae, quod a Catholicis dictum erat, noluerunt de tabulis tolli: unde Catholici non contenderunt, ut eorum in hoc calumniosus animus appareret. Porro autem illud erat verius quod Catholici dixerant; Officium autem in computando errans falsum renuntiaverat, quod postea conscripta et diligentius considerata gesta docuerunt, sicut potest probare, quem libuerit legere, et non piguerit computare. Nam gesta martyrum quibus ostendebatur tempus persecutionis, consulibus facta sunt Diocletiano novies, et Maximiano octies, pridie idus februarias; gesta autem episcopalia decreti Cirtensis post eorumdem consulatum, tertio nonas martias: ac per hoc tredecim menses interesse inveniuntur, plures utique quam undecim, quos prius Catholici minus diligenter computando responderant: sed Officium ut falleretur et mensem interesse responderet, eumdem consulatum putavit, post consulatum autem non advertit, ubi annus jam alius agebatur. Proinde Catholici tanquam ex vera Officii responsione cogebantur ostendere tempore persecutionis illos undecim vel duodecim episcopos in domum privatam convenire potuisse, Donatistis instantibus, ut hoc ex aliis conciliis ostenderent, si aliquo tempore persecutionis facta episcoporum concilia reperire potuissent. Quod Catholici quoniam tunc inquirere et ad horam veteres chartas in archivis ecclesiasticis discutere non poterant, respondebant multo facilius duodecim homines in domum convenire potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium fieri solebant, quamvis persecutione fervente, sicut ipsis gestis martyrum monstrabatur, qui confitebantur in passionibus suis se collectam et Dominicum egisse. Hoc autem Catholici dixerant, et antequam supputaret et responderet Officium. Dictum est etiam a Catholicis, episcopalia gesta illa Cirtensia, quae diligentia majorum usque ad haec tempora servari et inveniri potuerint, sic habenda quemadmodum illae epistolae Mensurii et Secundi, quas Donatistae recitaverunt. Concilium quippe Carthaginense, ubi absentem Caecilianum septuaginta damnaverunt, commemoratum est etiam a Melchiade, habitum , ubi Caecilianus est absolutus. Litterae vero illae Mensurii et Secundi nusquam alibi commemoratae dicebantur, unde nullo alio testimonio veritas earum asserebatur, nec tamen ideo dicebant Catholici falsas esse. Dictum est etiam hoc a Catholicis, ut probarent Donatistae si possent, tempore persecutionis sic ad se invicem scripsisse episcopos, quemadmodum Mensurium et Secundum scripsisse proferebant. Quod non ideo dicebant Catholici, ut hinc illas Mensurii et Secundi litteras falsas esse monstrarent, quae seu verae seu falsae essent, causae nihil officerent; sed ut hinc intelligerent Donatistae, quam vana tergiversatione Catholicos cogerent alia proferre concilia persecutionis tempore congregata: quia si eis simili obstinatione diceretur, Proferte et vos alias epistolas persecutionis tempore sic scriptas et missas, quae si aliquo modo deprehenderentur, et codices occultati exigi possent, et ordo et curator et centurio et beneficiarius ad discrimen capitis pervenire, qui Secundum tradere nolentem impunitum dimisisse prodebantur; nullo modo ad horam reperirent alias epistolas tempore persecutionis ab episcopis ad episcopos in tam longinqua terrarum similiter datas.

33. Cum ergo hinc diuturna conflictatio fieret, saepe repetentibus Donatistis non potuisse tempore persecutionis concilium congregari ad episcopum ordinandum, quia in apostasia erat mundus, nec erant quibus ordinaretur, et caetera talia: Catholicis autem respondentibus, quod et episcopi facile congregarentur tam pauci, ut nec concilium dici debeat; quando plebes congregabantur, sicut gesta martyrum testarentur; et erant sine dubio quibus ordinarentur episcopi, ipsae utique plebes quas tunc solitas congregari gesta martyrum loquebantur: haec cum assidue multis et variis modis dicerentur, et responderentur: nam et domum privatam Christianis congregandis praestitam constitit tempore persecutionis, sicut in quibusdam gestis martyrum legebatur; quia Donatistae dixerunt fieri non potuisse ut illo tempore domum suam quisquam praeberet: et commemoratum est usque adeo non esse incredibile, quod in privatam domum pauci illi episcopi persecutionis tempore convenerunt, ut fervente persecutione etiam in carcere doceantur baptizati martyres, et illic a Christianis celebrata Sacramenta, ubi Christiani propter eadem Sacramenta tenebantur inclusi.