|
Inter haec ergo tandem aliquando, saepe
etiam Cognitor interlocutus, fieri potuisse illum conventum ab
episcopis, quando et plebes congregatae probabantur; compulit
Donatistas, ut contra concilium judiciumque Melchiadis, quo
Caecilianus purgatus atque absolutus legebatur, si haberent aliquid
dicerent, quoniam illic potius quam in illo Cirtensi concilio causa
consisteret.
34. Tunc Donatistae ipsum Melchiadem coeperunt crimine traditionis
arguere, et dicere, majores suos propterea illius judicium refugisse,
quod traditor fuisset: quasi non jam judicio ejus assisterent , et
responderant se in Caecilianum non habere quod dicerent. Sed tamen
facto judice intento, utrum de traditionis crimine Melchiadis aliquod
judicium, vel publicum, vel ecclesiasticum proferretur, ipsisque
Catholicis id ut probaretur exspectantibus et exigentibus, legerunt
Donatistae gesta quaedam prolixissima apud praefectum, ubi nec
praefectus ipse cujusmodi esset apparebat, nec locus legebatur, ubi
haec agebantur. Sed gesta ipsa multos multa ecclesiastica tradentes
longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen Melchiadis omnino non
sonuit. Quibus peractis cum Cognitor miraretur aliud promissum et
aliud recitatum, illi adhuc ejus patientiam deposcentes, gesta alia
recitarunt, in quibus legebatur Melchiades misisse diaconos cum
litteris Maxentii imperatoris et litteris praefecti praetorio ad
praefectum urbis, ut ea reciperent quae tempore persecutionis ablata
memoratus imperator Christianis jusserat reddi. Et cum his quoque
gestis nullum Melchiadis crimen et Cognitori et Catholicis
defensoribus appareret, dixerunt Donatistae, Stratonem diaconum,
quem cum aliis Melchiades ad recipienda loca ecclesiastica miserat,
superioribus gestis recitatum esse traditorem; et ideo volebant etiam
Melchiadem crimine traditionis aspergere, quod diacono illo non
degradato uteretur. In prosecutione autem sua dixerunt Melchiadem
tertium episcopum fuisse ab illo, qui tunc erat cum traditio illa facta
esset. Hic Cognitor requisivit, utrum saltem in illis traditionis
gestis esset expressum, quod Straton diaconus fuerit. Et recitatum
est eum hortatorem vanissimae superstitionis appellatum: quod non solum
ipse, sed etiam caeteri qui tradebant, appellabantur. Sed
Donatistae responderunt, a Gentilibus persecutoribus in contumeliam
religionis et diaconos et presbyteros ita vocitatos.
35. Ergo Catholici responderunt, cum mirum non esset, essetque in
rebus humanis usitatissimum, ut non duo tantum, verum etiam plures
homines uno nomine vocarentur; fieri quidem potuisse ut ille traditor
Straton presbyter fuerit, iste autem alius Straton diaconus: quoniam
Donatistae dixerant et diaconos et presbyteros hortatores vanissimae
superstitionis a Gentilibus appellari: quanquam omnes clericos isto
contumelioso nomine Gentiles appellare potuerint, et multo esset
incertius cujus gradus clericus ille traditor fuerit: verumtamen
etiamsi eum diaconum fuisse posset ostendi, neque hoc esse incredibile
aut mirum, cum ante parvum tempus in ipsa urbe Roma duo Petri diaconi
fuerint. Illud quoque additum est a Catholicis, quia etsi
demonstraretur, quod omnino non demonstrabatur, eumdem Stratonem
diaconum tradidisse, quem postea Melchiades ad recipienda loca
ecclesiastica cum aliis diaconis misit, non continuo Melchiadem isto
crimine aspergi, quem potuit persecutio longe facere absentem, ut hoc
omnino nesciret, eumque innocentem putaret, quem nemo reum accusando
monstraret. Contra hic frustra Donatistae eadem per eadem diutissime
clamaverunt.
36. Post Collationem sane etiam de Cassiano Melchiadi calumniati
sunt, quia etiam hoc nomen et in diaconis invenitur, quos ad
praefectum misit Melchiades, et in illis gestis ubi facta traditio
recitata est. Quod si in Collatione dicerent, facile potuit a
Catholicis responderi, in tanta turba Romanorum clericorum nihil
mirum fuisse si duo vel plures, non solum Stratones, sed etiam
Cassiani reperirentur; cum in duodecim Apostolis, non solum duo
Judae, sed etiam duo Jacobi legerentur: nisi forte ipsis licuisset
Casensem a Donato Carthaginensi distinguere, cum timerent ne major
auctor ipsorum Donatus Carthaginensis damnatus in Melchiadis judicio
putaretur; et Catholicis non liceret in tanta multitudine clericorum
Romanorum habere plures similibus nominibus appellatos. Falsum enim
erat quod Donatistae dixerant, convenire personas, convenire loca,
convenire regiones: quando nec loca, nec regiones, nec ipsae
expressae personarum dignitates de utrisque gestis, sed sola nominum
convenientia legebatur, quam in diversis personis generis humani
consuetudo frequentare non cessat.
|
|