|
2. Secundo loco cum Cognitor jussisset
principale negotium jam proponi; dictum est a Catholicis, olim se
agere velle principale negotium, et hoc esse, ut crimina quae solent
Donatistae dicere in Ecclesiam toto orbe diffusam, si possent,
probarent. Responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur qui
essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. De
qua re cum diu confligeretur, Catholicis recusantibus, et ut remotis
superfluarum morarum tergiversationibus ad causam veniretur vehementer
instantibus, contra Donatistae obnixissime contendebant, ut personae
discuterentur, et flagitabant ut exprimerentur qui petissent ab
Imperatore istam fieri Collationem. Volebant enim ut constaret
Catholicos esse petitores, ut ex forensi jure possent discutere
personas petitorum; cum jam in actione prima recitatum fuisset
Catholicorum mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed
defensores adversus crimina quae illi eorum communioni objicere solent:
cum ipsi prius exegerint, ut Ecclesiae causa non forensibus formulis,
sed magis divinarum Scripturarum testimoniis ageretur; confessique
fuerint, lecto Catholicorum mandato, Scripturis sanctis eos
Ecclesiae causam firmare voluisse, seque ex eadem divinae legis
auctoritate vicissim acturos esse promiserint. Tunc ergo quasi obliti
quid exegerint, et quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de
Ecclesiae criminatione et purgatione Catholici proposuissent agi
oportere, coeperunt personas quaerere petitorum, ut eas possent ex
forensi jure discutere. Contra ergo Catholici resistebant, et
propter praescindendas moras, quas eos et praeparare audierant, et
innectere jam videbant, perseveranter instabant, ut Ecclesiae causa
potius ageretur. In conflictu perventum est, ut Imperatoris
praeceptum quo Collationem jussisset fieri legeretur, ut eo modo
petitorum persona constaret. Videbatur enim et Cognitori, ne quid
Donatistis etiam de ipso jure forensi, veluti justa poscentibus
negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. Praecepto
ergo imperiali recitato, Collationem petisse Catholicos declaratum
est, eamque esse concessam. Tunc Donatistae etiam preces quibus ab
eis illa Collatio petita est, postulare coeperunt. Hic cum eis ipse
Cognitor responderet, in pragmatico rescripto preces inseri non
solere: ad id se converterunt ut mandatum Catholicorum, quo
mandaverant peti ab Imperatore Collationem, eosdemque legatos quos ad
hoc impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent; asserentes
discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi invenire posse mandata
Catholicorum quae de illis Imperatori locuti sunt. Hoc cum
intelligerent Catholici ad hoc inquiri, ut invenirentur occasiones
quibus prolixi temporis morae ac dilationes ingererentur, asserebant
omnino quod peterent ad causam non pertinere; quandoquidem Collationem
ab eis petitam ipse Imperator apertissime ostenderet, cui Cognitorem
dederat, ut superstitionem manifesta ratio confutaret. Et vehementer
urgebantur, ut remotis omnibus morarum interpositionibus, et aliarum
interponendarum inquisitionibus, id potius ageretur quod ea Collatione
agi ab Imperatore praeceptum est, quam et petitam ab illo et concessam
esse constabat.
|
|