|
38. Sed hinc repulsi, velut aliquid
validissimum prolaturi, petierunt Optatum legi, quod et ante
petiverant; unde se probaturos dicebant Caecilianum ab Imperatore
damnatum: et promissum eis fuerat, sed dilatum. Prius ergo volebat
Cognitor ut exprimerent, utrum litteras imperatorias arguere
falsitatis auderent. Quod quidem illi minime audebant, tamen
nihilominus consulem deesse invidiosissime causabantur: Optatum vero
legi multo instantius flagitabant. Haec cum diutius agerentur, in
alia charta illarum imperialium litterarum inventus est consul. Quod
cum esset suggestum, Donatistae dixerunt, Certe consulem habere non
debuit: quasi hoc aliquando dictum esset, quod habere non debuerit;
ac non etiam si consul defuisset, non impediri imperialis constituti
veritatem. Quod cum eis Cognitor identidem respondisset, recitatus
est et Optatus. Recitantibus Donatistis ubi ait: Eodem tempore
idem Donatus petiit ut ei reverti licuisset et nec ad Carthaginem
accederet ; tunc a Philomeno suggestore ejus Imperatori suggestum
est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae teneretur; et factum est
(Optatus, lib. I). In quibus verbis Optati, cum omnino nulla
Caeciliani damnatio, sicut illi demonstraturos se esse promiserant,
reperiri potuisset; jussit Cognitor totam paginam recitari, ut de
superioribus et inferioribus verbis voluntas ejus qui scripserat,
nosceretur. Et ex officio recitatum est: Caecilianus omnium supra
memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus. Quod cum
recitaretur, Donatistae dixerunt, hoc se non petisse recitari,
stomachantes adversus eos qui risum tenere non potuerant, cum audissent
quam apertam contra semetipsos paginam protulissent. Deinde, cum
illis verbis quae ipsi recitaverant, extenuasse dicerent Optatum
damnationem Caeciliani, et exprimere noluisse; flagitatum est ab
eis, ut aliunde manifestum legerent, quod ab illo dicerent
extenuatum. Quod cum minime potuissent, etiam inde post aliquantas
morarum inanium perplexitates, cum et de Donati nomine contendissent
quod non Carthaginensis, sed Casensis Donatus in judicio Melchiadis
adversus Caecilianum adstitisset, quod et Catholici concedebant,
aliquando transitum est .
|
|