CAPUT XXI.

39. Deinde quia Constantini litteris, quibus eum inter partes cognovisse, et pro Caeciliano contra illos judicasse constabat, Cognitor eos si quid haberent, respondere cogebat: petiverunt suum libellum esse recitandum, quem dicebant datum Constantino a majoribus suis. In quo libello satis aperteque monstrarunt, quam falsum dixerint de damnatione Caeciliani apud Brixiam: idem quippe libellus ostendit quemadmodum contra eos senserit Constantinus. Nam ibi dicunt, nullo modo se communicaturos antistiti ipsius nebuloni, paratosque esse perpeti quidquid eis facere voluisset. Quem Constantini antistitem nebulonem utique Caecilianum intelligi volebant. Quomodo ergo eum Constantini antistitem dicebant, cui se contra Constantinum loquentes non communicare confirmabant, si eum apud Constantinum superaverant, ita ut ab illo Brixiae scirent esse damnatum?