|
40. Cum ergo Catholici dixissent, hoc
eos contra se ipsos recitasse, hoc idem ipse etiam Cognitor esset
interlocutus; addiderunt etiam illi suae falsitati convincendae magnum
aliud firmamentum, recitantes ipsius Constantini litteras scribentis
ad Verinum vicarium, ut libero eos dimittat arbitrio, se jussisse
insinuans ut de exsilio remearent . In quibus litteris Constantinus
sic eos detestatur, ut nihil illa indulgentia possit deformius
inveniri. Quos utique non ita culpasset, sed magis laudasset, si ab
eis Caecilianus apud illum victus ab eoque damnatus Brixiae
relegaretur. Ac per hoc ista contra se ipsos proferentes atque
recitantes, et a Caeciliano se superatos memorati imperatoris judicio
manifestissime monstraverunt; et suam falsitatem, qua eum dicebant
esse damnatum, apertissime convicerunt: et quia Catholicos
persecutionem facere, se autem pati gloriabantur, Caecilianum tamen
per suas accusationes ab Imperatore damnatum etiam falso gloriari
voluerunt. His itaque recitatis, cum Catholici dicerent, et
Cognitorem breviter admonerent, quod etiam ipse cernebat, pro se
illa, hoc est, pro innocentia Caeciliani contra illos fuisse
recitata, et hoc idem etiam ipse fuisset interlocutus; Donatistae
responderunt dicentes: De libero arbitrio nihil dicit potestas tua:
hoc enim putantes secundum Constantini litteras sibi posse a praesente
Cognitore concedi, eas etiam contra se pro Caeciliani causa
recitandas existimaverunt. Hic cum eis Cognitor respondisset, aliud
sibi esse a praesentis temporis Imperatore praeceptum, ierunt in aliud
quod contra se identidem multo mirabilius protulerunt.
|
|